Historiae
I. Oratio Lepidi cons. ad. Populum Romanum
«Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsus tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini, praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat; aut, si provideritis, in tutandis periculis magis quam in ulciscundo teneamini. Satellites quidem eius, homines maxumi nominis, optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant, et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea quae maiores virtute peperere subvortunda! Nam quid a Pyrrho, Hannibale Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui nisi legibus pareremus? Quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum quos fortuna belli consumpserat satiatus, sed tum crudelior, cum plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt. Quin solus omnium post memoriam humani supplicia in post futuros composuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.
Agendum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint; non prolatandum neque votis paranda auxilia: nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. At ille eo processit ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta aestumet. Itaque illa quies et otium eum liberiate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt; hac tempestate serviendum aut imperitandum, habendus metus est aut faciendus, Quirites. Nam quid ultra? quaeve humana superant aut divina inpolluta sunt? Populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, iure, agitandi inops despectusque, ne servilia quidem alimenta relicua habet. Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur, et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum. Leges, iudicia, aerarium, provinciae, reges penes unum; denique necis civium et vitae licentia. Simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili. Estne viris relicui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem, quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit, neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio exspectat?
Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens, quia iura pacis repeto; scilicet quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens, et scriba Cornelius aliena bene parta prodegerint, nisi adprobaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono datam.
At obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum. Quod quidem scelerum illius vel maxumum est non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto, iure dominus, tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. Satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa. Scelerum et contumeliarum omnium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.
Neque iam quid existumetis de ilio, sed quantum audeatis vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini non opibus eius, quae futiles et conruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet et, quam audeas, tam videri felicem. Nam praeter satellites conmaculatos quis eadem volt, aut quis non omnia mutata praeter victoriam? Scilicet milites quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt? An quibus praelatus in magistratibus capiendis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est; nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent.
Quare igitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire sunt vitiis obtentui. Quibus labefactis, quam formidatus est tam contemnetur; nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit; neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis divisa servis, summum ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit.
Quae si vobis pax et composita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus inpositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam. Mihi, quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum dignitatis atque etiam praesidi, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. Quae si probatis, adeste, Quirites, et, bene iuvantibus dis, M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam liberiatem.»
II. Oratio M. Philippi in Senatu
«Maxume veilem, Patres conscripti, rem publicam quietam esse, aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt, et ab eis quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. Nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen quia Lepido placent, sumunda sunt; nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est. Pro di boni, qui hanc urbem omissa cura adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet et se contempto metuendum effecit; vos, mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus, pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detraili. Atque id iure, quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. Quid ille ob benefacta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia tribuistis? At scilicet eos qui ad postremum usque legatos, pacem, concordiam et alia huiuscemodi decreverunt gratiam ab eo peperisse? Immo, despecti et indigni re publica habiti, praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes quo habitam amiserant.
Equidem a principio, cum Etruriam coniurare, proscriptos accersi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum. Ceterum illi qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant, cum privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum corruperunt. At tunc erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit. Nunc est pro consule cum imperio non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt. Hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites. Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli adrectae; Hispaniae armis sollicitae; Mithridates, in latere vectigalium nostrorum quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin, praeter idoneum ducem, nihil abest ad subvortendum imperium.
Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis; neu patiamini licentiam scelerum, quasi rabiem, ad Íntegros contactu procedere. Nam ubi malos praemia sequontur, haud facile quisquam gratuito bonus est. An exspectatis dum exercitu rursus admoto ferro atque fiamma urbem invadat? Quod multo propius est ab eo quo agitai statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia, quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu; expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit otium, odit bellum; luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. Neque mihi satis consili est metum, an ignaviam, an dementiam eam appellem; qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.
Et, quaeso, considerate quam convorsa rerum natura sit. Antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur, et eo boni malos facile anteibant. Nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte. Quibus illa placent in armis sunt, vos in metu. Quid expectatis, nisi forte pudet aut piget recte facere? An Lepidi mandata ánimos movere, qui piacere ait sua cuique reddi, et aliena tenet; belli iura rescindi, cum ipse armis cogat; civitatem confirmari, quibus ademptam negat; concordiae gratia tribuniciam potestatem restituì, ex qua omnes discordiae accensae? Pessume omnium atque impudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt, cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam? Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris; bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur. Nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum, ut te neque hominum neque deorum pudet quos per fidem aut periurio violasti! Qui, quando talis es, maneas in sententia et retineas arma te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine adtineas. Neque te provinciae, neque leges neque di penates civem patiuntur. Perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.
Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus adorsum vos habiti, pecuniae publicae et privatim extortae, praesidia deducía atque inposita; ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. Nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id, armato Lepido, vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea cum facere possitis, patiamini potius censet. Ita illi a vobis pacem, vobis ab ilio bellum suadet. Haec si placent, si tanta torpedo ánimos oppressit ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis? Quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem publicam frustra curant.
Agite ut Iubet; parate vobis Cethegi atque aliorum proditorum patrocinia, qui rapiñas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. Adest novos exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi. Fortuna meliores sequitur; iam illa, quae socordia nostra conlecta sunt, dilabentur.
Quare ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae, contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent ne quid res publica detrimenti capiat.»
III. Oratio C. Cottae ad Populum Romanum
«Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere; quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea. In quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos. Malae secundaeque res opes, non ingenium, mihi mutabant. At contra in his miseriis cuneta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus per se gravis curam duplicai, cui misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam si parricida vostri sum et, bis genitus hic, deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? Quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici.
A prima adulescentia in ore vostro, privatus et in magistratibus, egi. Qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui. Avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi; quis victus cum illa simul, cum egens alienae opis plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors iura naturae sunt; ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.
Cónsules nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma re publica. Namque imperatores Hispaniae Stipendium, milites, arma, frumentum poscunt; et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. Exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur; Macedonia plena hostium est, nec minus Italiae marituma et provinciarum; cum interim vectigalia parva et bellis incerta vix partem sumptuum sustinent. Ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam antea navigamus. Haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite; sin fortuna communis asperior est, quare indigna vobis nobisque et re publica incipitis?
Atque ego, cuius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi demitur; neque mox ingenio corporis honestius quam pro vostra salute finem vitae fecerim. Adsum en C. Cotta consul; fació quod saepe maiores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro re publica, quam deinde cui mandetis circumspicite. Nam talem honorem bonus nemo volet, cum fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit. Tantum modo in animis habetote non me ob scelus aut avaritiam caesum, sed volentem pro maxumis beneficiis animam dono dedisse.
Per vos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate advorsa et consulte rei publicae. Multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, cum omnes provinciae, regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.»
IV. Epistula Cn. Pompei ad Senatum
«Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot labores et pericula suscepissem quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis quam adhuc agitis, patres conscripti, quem contra aetatem proiectum ad bellum saevissumum, cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. Hacine spe populus Romanus liberos suos ad bellum misit? Haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob rem publicam fuso sanguine? Fessus scribundo mittundoque legatos, omnis opes et spes privatas meas consumpsi, cum interim a vobis per triennium vix annuus sumptus datus est. Per deos inmortalis, utrum vicem me aerarii praestare creditis an exercitum sine frumento et stipendio habere posse?
Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio quam consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a vobis accepto, diebus quadraginta exercitum paravi hostisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in Hispaniam submovi; per eas iter aliud atque Hannibal, nobis opportunius, patefeci. Recepì Galliam, Pyrenaeum, Lacetaniam, Indigetis et primum impetum Sertori victoris novis militibus, et multo paucioribus, sustinui, hiememque in castris inter saevissumos hostis, non per oppida neque ex ambitione mea egi. Quid deinde proelia aut expeditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enumerem, quando res plus valet quam verba? Castra hostium apud Sucronem capta et proelium apud flumen Durium, et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exercitu deleti satis clara vobis sunt. Pro quis, o grati patres, egestatem et famem redditis. Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; namque Stipendium neutri datur; victor uterque in Italiani venire potest.
Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis, neu cogatis necessitatibus privatim mihi consulere. Hispaniam Citeriorem, quae non ab hostibus tenetur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus, praeter maritumas civitates, ultro nobis sumptui onerique sunt. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio frumentoque aluit, et nunc malis fructibus ipsa vix agitai. Ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem consumpsi. Relicui vos estis; qui nisi subvenitis, invito et praedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum Hispaniae in Italiam transgredientur.»
V. Oratio Macri trib. pleb. ad plebem
«Si, Quirites, parum existumaretis quid inter ius a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis mihi disserundum fuit, docendique quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique vindices paravisset omnis iuris sui tribunos plebis. Nunc hortari modo relicuom est et ire primum via qua capessundam arbitror libertatem. Neque me praeterit quantas opes nobilitatis solus, inpotens, inani specie magistrati, pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. Sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui certaminis advorsa pro liberiate potiora esse forti viro quam omnino non certavisse.
Quamquam omnes alii, creati pro iure vostro, vim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere, meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere. Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen, aerarium, exercitus, regna, provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris; cum interim, more pecorum, vos, multitudo, singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus quae maiores reliquere, nisi quia vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. Itaque concessere illue omnes; at mox, si vostra receperitis, ad vos plerique: raris enim animus est ad ea quae placent defendunda; ceteri validiorum sunt.
An dubium habetis num officere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos lánguidos socordisque pertimuere? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituii. Et quamquam L. Sicinius, primus de potestate tribunicia loqui ausus, mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam metuere quam vos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum imposuerat servitium, finem mali credebatis: ortus est longe saevior Catulus. Tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. Dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L. Quintium vidistis. Quantae denique nunc mihi turbae concitantur! Quae profecto in cassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi dominationis facturi erant; praesertim cum his civilibus armis dieta alia, sed certatum utrimque de dominatione in vobis sit. Itaque cetera ex licentia aut odio aut avaritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae utrimque quaesita est et erepta in posterum, vis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. Quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis, neu nomina rerum ad ignaviam mutantes, otium pro servitio appelletis. Quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. Nunc animum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt.
“Quid censes igitur?” aliquis vostrum subiecerit. Primum omnium, omittendum morem hunc quem agitis, impigrae linguae, animi ignavi, non ultra contionis locum memores libertatis; deinde – ne vos ad virilia illa vocem, quo tribunos plebei, modo patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere – cum vis omnis, Quirites, in vobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere aut non agere certe possitis, Iovem aut alium quem deum consultorem expectatis? Magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exsequendo rata efficitis, Quirites; ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum properatis.
Neque ego vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis; neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto; et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis censebo. Gerant habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis; absit periculum et labos quibus nulla pars fructus est. Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur; qua tamen quiñis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura familiari tam parva res, et ignavi cuiusque tenuissumas spes frustratili. Quae tamen quamvis ampia, quoniam serviti pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? Cavendus dolus est. Namque alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur. Itaque simul conparant delenimenta et differunt vos in adventum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant. Neque eos pudet, vindices uti se ferunt libertatis, tot viros sine uno aut remitiere iniuriam non audere, aut ius non posse defendere. Mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malie principem volentibus vobis esse quam illis dominationis socium, auctoremque in primis fore tribuniciae potestatis. Verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.
Itaque verborum satis dictum est; neque enim ignorantia res claudit. Verum occupavit nescio quae vos torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, quia tergis abstinetur et hue ire licet atque illue, munera ditium dominorum. Atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in provincias magistratibus. Ita pugnatur et vincitur paucis; plebes, quodeumque accidit, pro victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint quam vos repetiveritis libertatem.»
VI. Epistula Mithridatis
«Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent liceatne tum pacem agere, dein quod quaesitur satisne pium, tutum, gloriosum an indecorum sit. Tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem, et frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem. Atque ea quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vere aestumare voles, maxume hortabuntur. Ille enim obnoxius qualem tu voles societatem accipiet; mihi fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi; et, quod florentibus optatale est, ego non validissumus praebeo exemplum quo rectius tua conponas.
Namque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperi et divitiarum. Qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur amicitiam simulantes. Ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere; ac mox, fracto Philippo, Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus est. Persen deinde Philippi filium post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. Eumen, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem; post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere; simulatoque inpio testamento, filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere. Asia ab ipsis obsessa est. Postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.
Nam quid ego me appellem? quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum, et ea quae accidere testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate et regem Ptolemaeum. Atque ego ultus iniurias, Nicomedem Bithynia expuli Asiamque, spolium regis Antiochi, recepi et Graeciae dempsi grave servitium. Incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito impedivit; illique, quos ignavia aut prava calliditas ut meis laboribus tuti essent armis abstinuit, acerbissumas poenas solvont: Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses inpugnati semel iam neque finem nisi excidio habituri.
Equidem cum mihi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi, Marcumque Cottam Romanum ducem apud Chalcedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. Apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. Ita, sine vi hostium regredi conatus in patrium regnum, naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi. Restitute deinde apud Caberam exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis, inopia rursus ambos incessit. Illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum; ego, vastis circum omnibus locis, in Armeniam concessi, secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, inprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.
Nunc, quaeso, considera nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum, an finem belli futurum putes. Scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. Ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus , procul ab domo parvo labore per nostra corpora bellum conficere; quo neque vincere neque vinci sine periculo tuo possumus. An ignoras Romanos, postquam ad Occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma hue convortisse? neque quicquam a principio nisi rap turn habere, domum, coniuges, agros, inperium? convenas olim sine patria, parentibus, peste conditos orbis terrarum; quibus non humana ulla neque divina obstant quin socios, amicos, procul, iuxta sitos, inopes potentisque trahant, exseindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant? Namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt. Nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi; tu vero, cui Seleucea maxuma urbium regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum expectas? Romani arma in omnis habent, acerruma in eos quibus victis spolia maxuma sunt; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti. Per hunc morem exstinguent omnia aut occident: quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. Teque illa fama sequetur auxilio profectum magnis regibus latrones gentium oppressisse. Quod uti facias moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri.»