I. Chronica
I. CATULL. 1, 1-7. Quoi dono lepidum novom libellum | arida modo pumice expolitum? | Corneli, tibi: namque tu solebas | meas esse aliquid putare nugas, | iam tum cum ausus es unus Italorum | omne aevum tribus explicare cartis | doctis, luppiter, et laboriosis.
II. AUSON. epist. XVI 1 (p. 174 Sch.). Apologos Titiani et Nepotis chronica, quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi, gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conferatur.
III. TERTULL. apol. 10, 7. Saturnum itaque quantum litterae neque Diodorus Graecus aut Thallus, neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt.
IV. GELL. XVII 21, 3. De Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse Silviis Albae regnantibus annis post bellum Troianum, ut Cassius in primo annalium (fr. 8 P.) de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.
V. SOLIN. 1, 27. Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam: Pictori octava: Nepoti et Lutatio opiniones Eratosthenis et Apollodori comprobantibus olympiadis septimae anno secundo.
VI. GELL. XV 16, 1. Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est olympiade quinquagesima coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.
VII. GELL, XVII 21,8. Archilochum autem Nepos Cornelius tradit Tulio Hostilio Romae regnante iam tune fuisse poematis clarum et nobilem.
VIII. GELL, XVII 21, 23. Neque multo postea (quam Galli Romam praeter Capitolium ceperunt) – M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse damnatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varrò ait (annal, III fr. 2 P.), praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est.
IX. SOLIN. 40, 4, p. 220 M. Notatur ergo eadem die conflagravisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est, qui oritur, ut Nepos edit, M. Fabio Ambusto T. Quintio Capitolino cos., post Romam conditam anno trecentesimo octogesimo quinto.
II. Exempla
X. CHARIS. I p. 185, 24 B. Vestale Nepos exemplorum II, a virgine Vestale, inquit, pro Vestali, quia non personam sed rem significat.
XI. GELL, IV 18, 1. Scipio Africanus antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus, quae dixit quaeque fecit, declaratum est. ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exsuperantiae ingentis:
Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat: ‘memoria’, inquit, ‘Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi inspectabilem. non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum’. id cum dixisset, avertit et ire ad Capitolium coepit. tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relieto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est. fertur etiam oratio, quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non veram, non eunt infitias, quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis.
Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque immissi desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet; fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus. ibi Scipio exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae; illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur. 4sed enim id iam non faciam’, inquit, ‘nec me ipse afficiam contumelia’, eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus, quod, cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posceretur.
XII. GELL, VI 18, 2. <Post> proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his, quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram. hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent.
Veniunt Romam decem captivi, mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt. permutatio senatui non placita. parentes, cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse ac, ne ad hostes redire vellent, orabant. tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam de iurio vincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt. duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberatos religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent. haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam, quod facturos deieraverant, non fecissent.
Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id quoque litteris mandavit multis in senatu placuisse, ut hi, qui redire nollent, datis custodibus ad Hannibalem deducerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id non videretur, superatam; eos tamen, qui ad Hannibalem non redissent, usque adeo intestabiles invisosque fuisse, ut taedium vitae ceperint necemque sibi consciverint.
XIII. GELL, VI 19, 1. Pulcrum atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in exemplis repositum est. id exemplum huiuscemodi est: L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque ob eam causam praedes poscebat. Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum provocabat petebatque, ut virum consularem triumphalemque a collegae vi defenderent. octo tribuni cognita causa decreverunt.
Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis ex-scripta sunt: ‘quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pi. hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi prohibeamus; et quod contra collega postulavit, ne sibi intercedamus, quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae, ne eum in vincula ducat, intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur, non intercedemus’.
Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in república dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavi!.
Eius decreti verba haec sunt: ‘Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo’.
AUGUSTIN, op. imperf. contra Iulianum IV 43. Amplexare factum illud Cratae Thebani, hominis locupletis et nobilis, cui adeo fuit cordi secta Cynicorum, ut relinquens paternas opes Athenas cum uxore migraverit Hipparchia, pari animo istius philosophiae sectatrice, cum qua cum concumbere in publico vellet, ut refert Cornelius Nepos, et illa occultandi gratia pallii velamen obduceret, verberata est a marito: ‘tuis sensibus nimirum’, inquit, ‘parum adhuc docta es, quae, quod te recte facere noveris, id aliis praesentibus exercere non audeas’.
XV. SUET. Aug. 77. Vini quoque natura parcissimus erat (Octavianus). non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit.
XVI. POMP. MELA III 9, 90. Eudoxus quidam avorum nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc pelagus (scil. Aethiopicum), ut Nepos adfirmat, Gades usque pervectus est: ideo eius orae notae sunt aliqua.
XVII. POMP, MELA III 5, 44. Ultra Caspium sinum quidnam esset ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oeeanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta. sed praeter physicos Homerumque universum orbem mari circumfusum esse disserit Cornelius Nepos, ut recentior, auctoritate sic certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita rettulisse commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo cognosse, vi tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse.
XVIII. PLIN. n. h. III 1, 4. T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis (freti Gaditani) tradiderunt minus VII milia passuum, ubi vero plurumum, X milia.
XIX. PLIN. n. h. III 17, 125. Interiere et Caturiges, Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bois et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit, Nepos Cornelius tradidit.
XX. n. h. III 18, 127. Ultra quam (Aquileiam) – Formio amnis -, anticus auctae Italiae terminus, nunc vero Histriae; quam cognominatam a flumine Histro, in Hadriam effluente e Danuvio amne eodemque Histro exadversum Padi fauces, contrario eorum percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi accola.
XXI. PLIN. n. h. III 19, 132. Alpis...patere... tradii... in latitudinem – Cornelius Nepos c milia, T. Livius (fr. 57 Hertz) in milia stadiorum, uterque diversis in locis.
XXII. PLIN. n. h. IV 12, 77. Inter duos Bosporos Thracium et Cimmerium derecto cursu, ut auctor est Polybius, D milia intersunt. circuitus vero totius Ponti viciens semel <L>, ut auctor est Varrò et fere veteres. Nepos Cornelius CCCL milia adicit.
XXIII. PLIN. n. h. V 1, 4. Minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his (oleastris auriferi nemoris) et amne Lixo prodita, qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praevalidam hanc urbem (Lixon) maioremque Magna Carthagine, praeterea ex adverso eius sitam et prope immenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos avidissime credidit.
XXIV. PLIN. n. h. VI 2, 5. Ultra quem (fluvium Billim) gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum Venetos cre<di> de<be>re putat.
XXV. PUN. n. A. VI 11, 31. Aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV milia passuum non amplius interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL milia: tantis iterum angustiis infestatur Asia.
XXVI. PUN. n. h. VI 31, 199. Polybius in extrema Mauretania contra montem Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente passus M, non ampliorem circuito II milibus.
XXVII. PLIN. n. h. IX 17, 60. Apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser -. postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum tradidere.
XXVIII. PLIN. n. h. IX 39, 137. Nepos Cornelius, qui divi Augusti principatu obiit: Me, inquit, iuvene violacea purpura vigebat, cuius libra denariis centum venibat, nec multo post rubra Tarentina. huic successit dibapha Tyria, quae in libras denariis mille non poterai emi. hac P. Lentulus Spinther aedilis curulis primus in praetexta usus improbabatur. qua purpura qui non iam, inquit, tricliniaria facit? Spinther aedilis fuit urbis conditae anno DCXCI Cicerone consule.
XXIX. PLIN. n. h. X 23, 60. Cornelius Nepos, qui divi Augusti principatu obiit, cum scriberet turdos paulo ante coeptos saginari, addidit ciconias magis piacere quam grues, cum haec nunc ales inter primas expetatur, illam nemo velit attigisse.
XXX. PLIN. n. h. XIII 17, 104. Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam vocat celthim, et ipsam Italiae familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa Syrtes atque Nasamonas. magnitudo quae piro, quamquam Nepos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores, alioqui ilicis viderentur. differentiae plures, eaeque maxime fructibus fiunt. magnitudo huic fabae, color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uvis. nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis, tam dulcis ibi cibo, ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis hospitali advenarum oblivione patriae, ferunt ventris non sentire morbos qui eum mandant, melior sine interiore nucleo, qui in altero genere osseus videtur. vinum quoque exprimitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare idem Nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque commeantes per Africam.
XXXI. PLIN. n. h. XVI 10, 36. Scandula e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam ferunt, sed minime durans praeterquam e pino, scandula contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque bellum annis CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est.
XXXII. PLIN. n. h. XXXIII 11, 146. Cornelius Nepos tradit ante Sullae victoriam duo tantum triclinia Romae fuisse argentea.
XXXIII. PLIN. n. h. XXXV 3, 16. Primus inlevit eas (linias) colore testae, ut ferunt, tritae Ecphantus Corinthius. hunc eodem nomine alium fuisse quam tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Damaratum, Tarquinii Prisci regis Romani patrem, fugientem a Corintho tyranni iniurias Cypseli, mox docebimus.
XXXIV. PLIN. n. h. XXXVI 6, 48. Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse totos domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos tradit Mamurram, Formiis natum, equitem Romanum, praefectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignitati desit, tali auctore inventa re. hic namque est Mamurra Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere quidquid habuisset Cornata Gallia, namque adicit idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi e marmore columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut Luniensi.
XXXV. PLIN. n. h. XXXVI 7, 59. Onychem in Arabiae tantum montibus nec usquam aliubi nasci putavere nostri veteres, Sudines in Carmania. potoriis primum vasis inde factis, dein pedibus lectorum sellisque, Nepos Cornelius tradit magno fuisse miraculo, cum P. Lentulus Spinther amphoras ex eo Chiorum magnitudine cadorum ostendisset, post quinquennium deinde XXXII pedum longitudinis columnas vidisse se.
XXXVI. PRISC. VIII 17, p. 383, 4 H. Nepos: Aedis Martis est in circo Flaminio architectata ab Hermodoro Salaminio: ‘architectata’ passive posuit, ἀρΧιτεχτονευεῐσα
III. De vita et moribus M. Catonis Censorii
XXXVII. CORN. NEP. Cat. 3, 5. Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici, quare studiosos Catonis ad illud volumen delegamus.
IV. De vita M. Tullii Ciceronis
XXXVIII. GELL, XV 28, 1. Cornelius Nepos et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit. atque is tamen in librorum primo, quos de vita illius composuit, errasse videtur, cum eum scripsit tres et viginti annos natum primum causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse.
XXXIX. HIERON. contra Ioann. Ierosol. 12. Refert enim Cornelius Nepos se praesente iisdem paene verbis, quibus edita est, earn pro Cornelio, seditioso tribuno, defensionem peroratam.
V. Ex epistulis Cornelii Nepotis ad Ciceronem
XL. LACTANT. div. inst. III 15, 10. Nepos quoque Cornelius ad eundem Ciceronem ita scribit: Tantum abest, ut ego magistram esse putem vitae philosophiam beataeque vitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros vivendi quam plerisque, qui in ea disputanda versantur. video enim magnam partem eorum, qui in schola de pudore <et> continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium libidinum cupiditatibus vivere.
VI. De Viris Illustribus
XLI. HIERON. de vir. inlustr. praef. Apud Latinos autem (de viris illustribus scripserunt) Varro, Santra, Nepos, Hyginus et, ad cuius nos exemplum provocas, Tranquillus.
XLII. CHARIS. II p. 284, 21 B. Subinde Nepos de inlustribus viris libro II.
XLIII. CHARIS. I p. 179, 5 B. Partum. Caesar in analogicis (fr. 25 F.) harum ‘partum’, Cornelius Nepos inlustrium XV*.
XLIV. CHARIS. I p. 178, 20 B. Patruele, ab hoc patruele Cornelius Nepos inlustrium virorum libro XVI a fratre patruele inquit.
XLV. DIOMED. I p. 410, 7 K. Prope, prope me est. – sed et dativo casui idem Cicero dixit ad Atticum: ‘Propius grammatico accessi’; Nepos inlustri*; Sallustius: ‘Proxima Carthagini loca’.
XLVI. CORN. NEP. Dion. 9, 5. Hic (in Dionis morte) autem, sicut ante saepe dictum est, quam invisa sit singularis potentia et miseranda vita, qui se metui quam amari malunt, cuivis facile intellectu fuit.
XLIII. PLUT. Pelop. et Marc. comp. 1. Ἀννίβαν δὲ Μάρκελλος, ὡς μὲν οἱ περὶ Πολύβιον λέγουσιν, οὐδὲ ἅπαξ ἐνίκησεν, ἀλλ᾽ ἀήττητος ὁ ἁνὴρ δοκεῖ διαγενέσθαι μέχρι Σκηπίωνος: ἡμεῖς δὲ Λιβίῳ, Καίσαρι καὶ Νέπωτι καὶ τῶν Ἑλληνικῶν τῷ βασιλεῖ Ἰόβᾳ πιστεύομεν, ἥττας τινὰς καὶ τροπὰς ὑπὸ Μαρκέλλου τῶν σὺν Ἀννίβᾳ, γενέσθαι: μεγάλην δὲ αὗται ῥοπὴν οὐδεμίαν ἐποίησαν, ἀλλ᾽ ἔοικε ψευδόπτωμά τι γενέσθαι περὶ τὸν Λίβυν ἐν ταῖς συμπλοκαῖς ἐκείναις.
XLVIII. PLUT. Marc. 30. ’Ἀννίβᾳ δὲ τῶν μὲν ἄλλων ἐλάχιστος ἦν λόγος, Μάρκελλον δὲ πεπτωκέναι πυθόμενος αὐτὸς ἐξέδραμεν ἐπὶ τὸν τόπον, καὶ τῷ νεκρῷ παραστάς καὶ πολὺν χρόνον τήν τε ῥώμην τοῦ σώματος καταμαθὼν καὶ τὸ εἶδος, οὔτε φωνὴν ἀφῆκεν ὑπερήφανον, οὔτε ἀπ᾽ ὄψεως τὸ χαῖρον, ὡς ἄν τις ἐργώδη πολέμιον καὶ βαρὺν ἀπεκτονώς, ἐξέφηνεν, ἀλλ᾽ ἐπιθαυμάσας τὸ παράλογον τῆς τελευτῆς τὸν μὲν δακτύλιον ἀφείλετο, τὸ δὲ σῶμα κοσμήσας πρέποντι κόσμῳ καὶ περιστείλας ἐντίμως ἔκαυσε καὶ τὰ λείψανα συνθεὶς εἰς κάλπιν ἀργυρᾶν, καὶ χρυσοῦν ἐμβαλὼν στέφανον, ἀπέστειλε πρὸς τὸν υἱόν. τῶν δὲ Νομάδων τινὲς περιτυχόντες τοῖς κομίζουσιν ὥρμησαν ἀφαιρεῖσθαι τὸ τεῦχος, ἀντιλαμβανομένων δ᾽ ἐκείνων ἐκβιαζόμενοι καὶ μαχόμενοι διέρριψαν τὰ ὀστᾶ. πυθόμενος δὲ Ἀννίβας, καὶ πρὸς τοὺς παρόντας εἰπὼν, ‘οὐδὲν ἄρα δυνατὸν γενέσθαι ἄκοντος θεοῦ’ τοῖς μὲν Νομάσιν ἐπέθηκε δίκην, οὐκέτι δὲ κομιδῆς ἢ συλλογῆς τῶν λειψάνων ἐφρόντισεν, ὡς δὴ κατὰ θεόν τινα καὶ τῆς τελευτῆς καὶ τῆς ἀταφίας παραλόγως οὕτω τῷ Μαρκέλλῳ γενομένης, ταῦτα μὲν οὖν οἱ περὶ Κορνήλιον Νέπωτα καὶ Οὐαλέριον Μάξιμον ἱστορήκασι: Λίβιος δὲ καὶ Καῖσαρ ὁ Σεβαστὸς κομισθῆναι τήν ὑδρίαν πρὸς τὸν υἱὸν εἰρήκασι καὶ ταφῆναι λαμπρῶς.
XLIX. SERV. ad Verg. Aen. I 368. Carthago enim antea speciem habuit duplicis oppidi, quasi aliud alterum amplecteretur: cuius interior pars Byrsa dicebatur, exterior Magalia. huius rei testis est Cornelius Nepos in eo libro, qui vita illustrium inscribitur.
L. PLUT. Tib. Gracch. 21. λαβόντες δὲ τὰς ψήφους εἵλοντο Πόπλιον Κράσσον, οἰκεῖον ὄντα Γράγχῳ: θυγάτηρ γὰρ αὐτοῦ Λικιννία Γαΐῳ Γράγχῳ συνῴκει. καίτοι Νέπως ὁ Κορνήλιός φησιν οὐ Κράσσου, Βρούτου δὲ τοῦ θριαμβεύσαντος ἀπὸ Λυσιτανῶν θυγατέρα γῆμαι Γάιον: ἀλλὰ οἱ πλείους ὡς ἡμεῖς γράφομεν ἱστοροῦσιν.
LI. PLUT. Luc. 43. καὶ πρό γε τῆς τελευτῆς λέγεται νοσῆσαι τὴν διάνοιαν αὐτῷ κατὰ μικρὸν ἀπομαραινομένην. Νέπως δὲ Κορνήλιος οὐχ ὑπό γήρως φησὶν οὐδὲ νόσου παραλλάξαι τὸν Λούκουλλον, ἀλλὰ φαρμάκοις ὑπό τινος τῶν ἀπελευθέρων Καλλισθένους διαφθαρέντα: τὰ δὲ φάρμακα δοθῆναι μὲν, ὡς ἀγαπῷτο μᾶλλον ὁ Καλλισθένης ὑπ᾽ αὐτοῦ, τοιαύτην ἔχειν δοκοῦντα τὴν δύναμιν, ἐκστῆσαι δὲ καὶ κατακλύσαι τὸν λογισμόν, ὥστ᾽ [p. 610] ἔτι ζῶντος αὐτοῦ τὴν οὐσίαν διοικεῖν τὸν ἀδελφόν.
LII. SUET. de poetis 6, 1, p. 27, 2 Reiff. Hic (Terentius) cum multis nobilibus familiariter vixit, sed maxime cum Scipione Africano et C. Laelio. quibus etiam corporis gratia conciliatus existimatur, quod et ipsum Fenestella arguit (fr. 9 P.), contendens utroque maiorem natu fuisse, quamvis et Nepos aequales omnes fuisse tradat.
LIII. SUET, de poetis 6, 3, p. 31, 2 Reiff. Nepos auctore certo comperisse se ait, C. Laelium quondam in Puteolano Kalendis Mardis admonitum ab uxore temperius ut discumberet, petisse ab ea ne <se> interpellaret, seroque tandem ingressum triclinium dixisse, non saepe in scribendo magis sibi successisse; deinde rogatum, ut scripta illa proferret, pronuntiasse versus, qui sunt in Heautontimorumeno (v. 723):
‘satis poi proterve me Syri promissa hue induxerunt’.
LIV. CORN. NEP. Dion. 3, 2. Eodemque tempore (quo Platonem) Philistum historicum Syracusas reduxit (Dionysius), hominem amicum non magis tyranno quam tyrannis. sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, qui de historieis Graecis conscriptus est.
LV. GELL, XI 8, 1. Iuste venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitavit. in eius historiae principio (fr. 1 P.) scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter tum scriptum foret; ‘nam sum’, inquit, ‘homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est’; ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit. ea cum legisset M. Cato: ‘Ne tu’, inquit, ‘Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culpa vacare, nam petere veniam solemus, aut cum imprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus. f tibi, inquit, – oro te -, quis perpulit, ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres, ut ignosceretur?’ scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis de inlustribus viris XIII.
LVI. SUET, de rhet. 27 (3), p. 124, 4 Reiff. (L. Voltacilius Pitholaus) Cn. Pompeium Magnum docuit, patrisque eius res gestas, nec minus ipsius, compluribus libris exposuit; primus omnium libertinorum, ut Cornelius Nepos opinatur, scribere historiam orsus, nonnisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus.
LVII. Anon. Gud. Cod. 278. Cornelius Nepos in libro de historicis latinis de laude Ciceronis: Non ignorare debes unum hoc genus Latinarum litterarum adhuc non modo non respondere Graeciae, sed omnino rude atque inchoatum morte Ciceronis relictum. ille enim fuit unus, qui potuerit et etiam debuerit historiam digna voce pronuntiare, quippe qui oratoriam eloquentiam rudem a maioribus acceptam perpoliverit, philosophiam ante eum incomptam Latinam sua conformant oratione. ex quo dubito, interitu eius utrum res publica an historia magis doleat.
Idem: Locuples ac divina natura, quo maiorem sui pareret admirationem ponderatioraque sua essent beneficia, neque uni omnia dare nec rursus cuiquam omnia voluit negare.
LVIII. Codd. Corn. Nep. in fine. Verba ex epistula Corneliae Gracchorum matris ex libro Cornelii Nepotis de Latinis historicis excerpta: Dices pulchrum esse inimicos ulcisci. id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi esse videtur, sed si liceat re publica salva ea persequi. sed quatenus id fieri non potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque pereat.
Eadem alio loco: Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem oportebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tolerare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, utique quaecumque ageres, ea velles maxime mihi piacere, atque uti nefas haberes rerum maiorum adversum meam sententiam quicquam facere, praesertim mihi, cui parva pars vitae restat, ne id quidem tam breve spatium potest opitulari, quin et mihi adversere et rem publicam profliges? denique quae pausa erit? ecquando desinet familia nostra insanire? ecquando modus ei rei haberi poterit? ecquando desinemus et habentes et praebentes molestiis desistere? ecquando perpudescet miscenda atque perturbanda re publica? sed si omnino id fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum: per me facito quod lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi et invocabis deum parentem. in eo tempore non pudet te eorum deum preces expetere, quos vivos atque praesentes relictos atque desertos habueris? ne ille sirit Iuppiter te ea perseverare, nec tibi tantam dementiam venire in animum! et si perseveras vereor ne in omnem vitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute tibi piacere possis.
LIX. FRONTO ad Verum II 1. ut Nepos de re Numantina: undique viri e nationibus adducti Hispaniae aderant.
LX. SUET. de gramm. 4. Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine invaluit, sed initio litterati vocabantur. Cornelius quoque Nepos libello quo distinguit litteratum ab erudito, litteratos quidem vulgo appellari ait eos, qui aliquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere, ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis grammatici nominentur.
VII. Carmina
LXI. PLIN. epist. V 3, 1. Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque. – nec vero moleste fero hanc esse de moribus meis existimationem, ut qui nesciunt talia doctissimos, gravissimos, sanctissimos homines scriptitasse, me scribere mirentur. inter quos vel praecipue numerandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos, et prius Accius Enniusque.
VIII. Ex Libris incertis
LXII. CHARIS. I p. 128, 9 B. Largitudo nusquam invenitur nisi apud Nepotem.
LXIII. DE DUB. NOM. v p. 576, 12 K. Culmum generis neutri, ut Nepos vult.