Fragmenta Historiarum
I. SULPICIUS SEVERUS, Chron., II, 30, 3. Iudaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant, passimque viae oppleri cadaveribus coepere, victo iam officio humandi: quin omnia nefanda esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat.
II. SULPICIUS SEVERUS, Chron., II, 30, 6. Fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis everteret. Etenim nonnullis videbatur aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deieri, quae servata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet. At contra alii et Titus ipse evertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum et Christianorum religio tolleretur: quippe has religiones, licet contrarias sibi, isdem tamen ab auctoribus profecias; Christianos ex Iudaeis extitisse: radice sublata stirpem facile perituram.
III. OROSIUS, VII, 9, 7. Sescenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt.
IV. OROSIUS, VII, 3, 7. Deinde, ut verbis Cornelii Taciti loquar, sene Augusto Ianus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos novae gentes saepe ex usu et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani duravit imperium. Hucusque Cornelius.
V. OROSIUS, VII, 19, 4. Gordianus... Iani portas aperuit: quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit, neminem scripsisse memini, cum tamen eas ab ipso Vespasiano post annum apertas Cornelius Tacitus prodat.
VI. OROSIUS, VII, 10, 4. Nam quanta fuerint Diurpanei, Dacorum regis, cum Fusco duce proelia quantaeque Romanorum clades, longo textu evolverem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero et Sallustium Crispum et alios auctores quam plurimos sanxisse et se ipsum idem potissimum elegisse dixisset.
VII. OROSIUS, VII, 34, 5. Theodosius... maximas illas Scythicas gentes formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno, sicut Pompeius Corneliusque testati sunt, evitatas..., hoc est Alanos Hunos et Gothos, incunctanter adgressus magnis multisque proeliis vicit.
VIII., SERVII, Comment. in Verg. Aen., III, 399. Hi vero (Locri), qui iuxta Delphos colunt, Ozolae nuncupantur... qui autem Libyam delati sunt, Nasamones appellantur, ut Cornelius Tacitus refert, oriundi a Naryciis.