Liber septimus
I. Quieta Gallia Caesar ut constituerat in Italiani ad conventus agendos proficiscitur. ibi cognoscit de P. Clodii caede; de senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, dilectum tota provincia habere instituit. eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. addunt ipsi et adfingunt rumoribus Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse, hac impulsi occasione qui iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent, liberius atque audacius de bello Consilia inire incipiunt. indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte; hunc casum ad ipsos recidere posse demonstrant; miserantur communem Galliae fortunam; omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent. eius in primis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina Consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. id esse facile, quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis egredi, neque imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit. postremo in acie praestare interfici, quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acceperint recuperare.
II. His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communis salutis causa recusare, principesque ex omnibus bellum facturos pollicentur, et quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint, ne res efferatur, at iure iurando ac fide sanciatur, petunt conlatis militaribus signis, quo more eorum gravissima caerimonia continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur. tum conlaudatis Carnutibus, dato iure iurando ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto a concilio disceditur.
III. Ubi ea dies venit, Carnutes Gutruato et Conconnetodumno ducibus desperatis hominibus Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt. celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur. nam ubi quae maior atque inlustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt; ut tum accidit. nam, quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est milium circiter centum sexaginta.
IV. Simili ratione ibi Vercingetorix Celtilli filius, Arvernus summae potentiae adulescens, cuius pater principatum totius Galliae obtinuerat et ob eam causam quod regnum adpetebat, a civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. cognito eius Consilio ad arma concurritur. prohibetur a Gobannitione palmo suo reliquisque principibus qui hanc temptandam fortunam non existimabant, expellitur ex oppido Gergovia. non desistit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate, ad suam sententiam perducit; hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus, expellit ex civitate. rex ab suis appellatur. dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide maneant. celeriter sibi Senones Parisios Pictones Cadurcos Turonos Aulercos Lemovices Andes reliquosque omnes qui Oceanum attingunt, adiungit; omnium consensu ad eum defertur imperium. qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui studet. summae diligentiae summam imperii severitatem addit; magnitudine supplicii dubitantes cogit. nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.
V. His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. eius adventu Bituriges ad Haeduos quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint. Haedui de Consilio legatorum quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. qui cum ad flumen Ligerim venissent quod Bituriges ab Haeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consilii fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. id eane de causa, quam legatis pronuntiaverint, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse ponendum. Bituriges eorum discessu statim se cum Arvernis coniungunt.
VI. His rebus in Italiani Caesari nuntiatis cum iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in statimi pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est. eo cum venisset, magna difficultate adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset. nam si legiones in provinciam arcesseret, se absente in itinere proelio dimicaturas intellegebat; si ipse ad exercitum contenderet, ne iis quidem qui eo tempore pacati viderentur suam salutem recte committi videbat.
VII. Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernis conciliat. progressus in Nitiobroges et Gabalos ab utrisque obsides accipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionem facere contendit. qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. eo cum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis Arecomicis Tolosatibus circumque Narbonem quae loca hostibus erant finitima, constituit, partem copiarum ex provincia supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios qui fines Arvernorum contingunt, convenire iubet.
VIII. His rebus comparatis represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. etsi mons Cebenna qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum labore ad fines Arvernorum pervenit. quibus oppressis inopinantibus quod se Cebenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut, quam latissime possint, vagentur, ut quam maximum hostibus terrorem inferant. celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur. quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neu se ab hostibus diripi patiatur, praesertim cum videat omne ad se bellum translatum. quorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus.
IX. At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit, Brutum adulescentem his copiis praeficit; hunc monet ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur; daturum se operam ne longius triduo a castris absit. his constitutis rebus omnibus suis inopinantibus, quam maximis potest itineribus Viennam pervenit. ibi nactus recentem equitatum quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per fines Haeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut siquid etiam de sua salute ab Haeduis iniretur consilii, celeritate praecurreret. eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit, priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset. hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum quos ibi Helvetico proelio victos Caesar conlocaverat Haeduisque attribuerat, oppugnare instituit.
X. Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Haeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium positum videret; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. praestare visum est tamen omnes difficultates perpeti quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare, itaque cohortatus Haeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque nostrum impetum magno animo sustineant. duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis ad Boios proficiscitur.
XI. Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, nequem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit eoque biduo circumvallavit. tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, rumenta produci, sescentos obsides dari iubet. ea qui conficeret, Gaium Trebonium legatum relinquit; ipse ut quam primum iter conficeret, Cenabum Carnutum proficiscitur. qui tum primum adlato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium Cenabi, tuendi causa quod eo mitterent, comparabant. huc biduo pervenit. castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt, quaeque ad eam rem usui sint, militibus imperat, et quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare iubet. Cenabenses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. qua re per exploratores nuntiata Caesar legiones, quas expeditas esse iusserat, portis incensis intromittit atque oppido potitur perpaucis ex hostium numero desideratis quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudini fugam intercluserant. oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerim traducit atque in Biturigum fines pervenit.
XII. Vercingetorix ubi de Caesaris adventu cognovit, oppugnatione desistit atque obviam Caesari proficiscitur. ille oppidum Biturigum positum in via Noviodunum oppugnare instituerat. quo ex oppido cum legati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci, obsides dari iubet. parte iam obsidum tradita, cum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis militibus intromissis qui arma iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est qui agmen Vercingetorigis antecesserat. quem simulatque oppidani conspexerunt atque in spem auxilii venerunt, clamore sublato arma capere, portas claudere, murum compiere coeperunt. centuriones in oppido, cum ex significatione Gallorum novi aliquid ab iis iniri consilii intellexissent, gladiis destrictis portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.
XIII. Caesar ex castris equitatum educi iubet proeliumque equestre committit; laborantibus iam suis Germanos equites circiter ecce submittit, quos ab initio secum habere instituerat. eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt. quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos quorum opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. quibus rebus confectis Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.
XIV. Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni Cenata Novioduni acceptis suos ad concilium convocat. docet longe alia ratione esse bellum gerendum, atque antea gestum sit; omnibus modis huic rei studendum ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. id esse facile quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur. pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere; hos omnes cotidie ab equitibus deieri posse, praeterea communis salutis causa rei familiaris commoda neglegenda; vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio a via quoque versus, quo pabulandi causa adire posse videantur. harum ipsis rerum copiam suppetere, quod quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur; Romanos aut inopiam non laturos aut magno cum periculo longius a castris processuros; neque interesse ipsosne interficiant impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non possit. praeterea oppida incendi oportere quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, ne suis sint ad detractandam militiam receptacula, neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam. haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimari debere, liberos coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.
XV. Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur. hoc idem fit in reliquis civitatibus. in omnibus partibus incendia conspiciuntur. quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solacii proponebant quod se prope explorata Victoria celeriter amissa recuperaturos confidebant. deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeat an defendi, procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae et praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogantur; facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum. datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. defensores oppido idonei deliguntur.
XVI. Vercingetorix minoribus itineribus Caesarem subsequitur et locum castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum xvi. ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum gererentur cognoscebat, et quid fieri vellet imperabat. omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.
XVII. Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa a flumine et palude aditum ut supra diximus angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit; nam circumvallare loci natura prohibebat. de re frumentaria Boios atque Haeduos adhortari non destitit; quorum alteri quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt. summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Haeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarint, nulla tamen vox est ab iis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna, quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret, et si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo ne id faceret petebant: sic se complures annos ilio imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, numquam infecta re discederent: hoc se ignominiae loco laturos, si inceptam oppugnationem reliquissent; praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus Romanis qui Cenabi perfidia Gallorum interissent parentarent. haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur.
XVIII. Cum iam muro turres adpropinquassent, ex captivis Caesar cognovit Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque qui inter equites proeliari consuessent, insidiandi causa eo profectum quo nostros postero die pabulatum venturos arbitraretur. quibus rebus cognitis media nocte silentio profectus ad hostium castra mane pervenit. illi celeriter per exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto instruxerunt. qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri arma expediri iussit.
XIX. Collis erat leniter ab infimo acclivis. hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta. hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis certis custodiis obtinebant, sic animo parati ut si eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore, ut, qui propinquitatem loci videret, paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis perspiceret, inani simulatione sese ostentare cognosceret. indignantes milites Caesar quod conspectum suum hostes ferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proelii exposcentes docet quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat, ut nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem. sic milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad oppugnationem oppidi pertinebant administrare instituit.
XX. Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent; non haec omnia fortuito aut sine Consilio accidere potuisse; regnum illuni Galliae malie Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio – tali modo accusatus ad haec respondit: quod castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci opportunitate, qui se ipsa munitione defenderet; equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem quo essent profecti. summam imperii se consulto nulli discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non possent. Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint. imperium se a Caesare per proditionem nullum desiderare quod habere Victoria possit, quae iam sit sibi atque omnibus Gallis explorata; quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere quam ab se salutem accipere videantur. ‘haec ut intellegatis’ inquit ‘a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites.’ producit servos, quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat. hi iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt; fame atque inopia adductos clam ex castris exisse, siquid frumenti aut pecoris in agris reperire possent; simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse; itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecisset, triduo exercitum deducere, ‘haec’ inquit ‘a me’ Vercingetorix ‘beneficia habetis, quem proditionis insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame paene consumptum videtis; quem turpiter se ex hac fuga recipientem nequa civitas suis finibus recipiat, a me provisum est.’
XXI. Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in eo consueverunt cuius orationem approbant; summum esse Vercingetorigem ducem nec de eius fide dubitandum nec maiore ratione bellum administrari posse, statuunt ut X milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum submittantur, nec solis Biturigibus communem salutem committendam censent, quod penes eos, si id oppidum retinuissent, summam victoriae constare intellegebant.
XXII. Singulari militum nostrorum virtuti Consilia cuiusquemodi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae a quoque traduntur aptissimum. nam et laqueis falces avertebant, quas cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est, totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant. tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat, commissis suarum turrium malis adaequabant, et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque adpropinquare prohibebant.
XXIII. Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. trabes derectae perpetuae in longitudinem paribus intervallis distantes inter se binos pedes in solo conlocantur. hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur, ea autem quae diximus intervalla grandibus in fronte saxis effarciuntur. his conlocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur, neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissis spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur. sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur. hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distraili potest.
XXIV. His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore soluto frigore et adsiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt. cum is murum hostium paene contigeret et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur nequod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant, eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio fiebat. alii faces atque aridam materiam de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res quibus ignis excitari potest fundebant, ut, quo primum occurreretur, aut cui rei ferretur auxilium, vix ratio iniri posset. tamen quod instituto Caesaris duae semper legiones pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere, celeriter factum est ut alii eruptionibus resisterent, alii turres reducerent aggeremque interscinderent, omnis vero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret.
XXV. Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretur semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo magis quod deustos pluteos turrium videbant, nec facile adire apertos ad auxiliandum animum advertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent omnemque Galliae salutem in ilio vestigio temporis positam arbitrarentur, accidit inspectantibus nobis, quod dignum memoria visum praetereundum non existimavimus. quidam ante portam oppidi Gallus qui per manus sebi ac picis traditas glaebas in ignem e regione turris proiciebat, scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque concidit. hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem ilio munere fungebatur. eadem ratione ictu scorpionis exanimato altero successit tertius et tertio quartus, nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto aggere atque omni ex parte submotis hostibus finis est pugnandi factus.
XXVI. Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere, hortante et iubente Vercingetorige. id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant et palus, perpetua quae intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat. iamque haec facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt, flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petiverunt ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret. ubi eos in sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et significare de fuga Romanis coeperunt. quo timore perterriti Galli, ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur, Consilio destiterunt.
XXVII. Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus, quae facere instituerat, magno coorto imbri non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus, quod paulo incautius custodias in muro dispositas videbat, suos quoque languidius in opere versari iussit, et quid fieri vellet ostendit, legionibusque intra vineas in occulto expeditis, cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae perciperent, iis qui primi murum ascendissent, praemia proposuit militibusque signum dedit. illi subito ex omnibus partibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt.
XXVIII. Hostes re nova perterriti, muro turribusque deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt hoc animo ut siqua ex parte obviam contra veniretur, acie instructa depugnarent. ubi neminem in aequum locum sese demittere, sed toto undique muro circumfundi viderunt, veriti, ne omnino spes fugae tolleretur, armis abiectis ultimas oppidi partes continenti impetu petiverunt, parsque ibi cum angusto exitu portarum se ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab equitibus est interfecta. nec fuit quisquam qui praedae studeret. sic et Cenabensi caede et labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt. denique ex omni eo numero qui fuit circiter milium XL, vix DCCC qui primo clamore audito se ex oppido eiecerant, incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt. quos ille multa iam nocte silentio ex fuga excepit, veritus nequa in castris ex eorum concursu et misericordia vulgi seditio oriretur, et procul in via dispositis familiaribus suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curavit, quae cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat.
XXIX. Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est, ne se admodum animo demitterent neve perturbarentur incommodo. non virtute neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti, errare, siqui in bello omnes secundos rerum proventus exspectent. sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos haberet, sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc incommodum acciperetur. id tamen se celeriter maioribus commodis sarturum. nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius consensu ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam effectum habere. interea aequum esse ab iis communis salutis causa impetrari, ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinere possent.
XXX. Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque <se> in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat, plusque animo providere et praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum censuerat. itaque ut reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur. simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt, et sic sunt animo consternati homines insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi facienda et perferenda existimarent.
XXXI. Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat, ut reliquas civitates adiungeret, atque earum principes donis pollicitationibusque adliciebat. huic rei idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione subdola aut amicitia facillime capere posset. qui Avarico expugnato refugerant, armandos vestiendosque curat; simul ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes quorum erat permagnus in Gallia numerus conquiri et ad se mitti iubet. his rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur. interim Teutomatus Olloviconis filius rex Nitiobrogum, cuius pater ab senatu nostro amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania conduxerat, ad eum pervenit.
XXXII. Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia reficit. iam prope hieme confecta, cum ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes Haeduorum veniunt oratum, ut maxime necessario tempore civitati subveniat; summo esse in periculo rem, quod, cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annuam obtinere consuessent, duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum dicat. horum esse alterum Convictolitavem florentem et inlustrem adulescentem, alterum Cotum antiquissima familia natum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno eundem magistratum gesserit. civitatem esse omnem in armis; divisum senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum clientelas. quodsi diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte civitatis confligat; id ne accidat, ptfsitum in eius diligentia atque auctoritate.
XXXIII. Caesar etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans, quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet atque ea pars quae minus sibi confideret, auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit, et quod legibus Haeduorum iis qui summum magistratum obtinerent, excedere ex finibus non liceret, nequid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Haeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. cum prope omnis civitas eo convenisset docereturque paucis clam convocatis alio loco, alio tempore atque oportuerit, fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duos ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit, Convictolitavem qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.
XXXIV. Hoc decreto interposito cohortatus Haeduos, ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis [iis] rebus huic bello servirent eaque, quae meruissent, praemia ab se devicta Gallia exspectarent, equitatumque omnem et peditum milia x sibi celeriter mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret, exercitum in duas partes divisit: quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi attribuit, partem sibi reliquit. qua re cognita Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit.
XXXV. Cum uterque utrique exercitus esset in conspectu, fereque e regione castrorum Caesaris castra Vercingetorix poneret dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte Romani copias traducerent, erat in magnis Caesari difficultatibus res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet. itaque ne id accideret, silvestri loco castris positis e regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix rescindendos curaverat, postero die cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus impedimentis, ut consueverat, misit, carptis quibusdam cohortibus, uti numerus legionum constare videretur. his quam longissime possent progredi iussis, cum iam ex diei tempore coniecturam caperet in castra perventum, isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat, pontem reficere coepit. celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit. Vercingetorix re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.
XXXVI. Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die proelio levi facto, perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de oppugnatone desperavit, de obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. at Vercingetorix castris prope oppidum in monte positis mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatum copias conlocaverat, atque omnibus eius iugi collibus occupatis qua dispici poterat horribilem speciem praebebat principesque earum civitatum, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum seu quid administrandum videretur, neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis quid in quoque esset animi ac virtutis suorum periclitaretur. erat e regione oppidi Collis sub ipsis radicibus montis egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur. sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur. tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones conlocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu singuli commeare possent.
XXXVII. Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Haeduus, cui magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus conloquitur, quorum erat princeps Litaviccus atque eius fratres amplissima familia nati adulescentes. cum his praemium communicat hortaturque eos ut se liberos et imperio natos meminerint. unam esse Haeduorum civitatem quae certissimam Galliae victoriam distineat; eius auctoritate reliquas contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore. esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere. cur enim potius Haedui de suo iure et [de] legibus ad Caesarem disceptatorem quam Romani ad Haeduos veniant? celeriter adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis, cum se vel principes eius consilii fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant. placuit, uti Litaviccus decem illis milibus quae Caesari ad bellum mitterentur praeficeretur atque ea ducenda curaret fratresque eius ad Caesarem praecurrerent. reliqua qua ratione agi placeat constituunt.
XXXVIII. Litaviccus accepto exercitu cum milia passuum circiter XXX a Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans ‘quo proficiscimur,’ inquit ‘milites? omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis Eporedorix et Viridomarus insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. haec ab his cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt; nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interiectis dolore prohibeor quae gesta sunt pronuntiare.’ producuntur ii quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt: omnes equites Haeduorum interfectos, quod conlocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse. conclamant Haedui et Litaviccum obsecrant, ut sibi consulat. ‘quasi vero’ inquit ille ‘consilii sit res ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. an dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? proinde siquid est in nobis animi, persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus.’ ostendit cives Romanos qui eius praesidii fiducia una erant. continuo magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. nuntios tota civitate Haeduorum dimittit, in eodem mendacio de caede equitum et principum permanet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias persequantur.
XXXIX. Eporedorix Haeduus summo loco natus adulescens et summae domi potentiae et una Viridomarus pari aetate et gratia, sed genere dispari, quem Caesar ab Diviciaco sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati, his erat inter se de principatu contentio et in illa magistratuum controversia alter pro Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus pugnaverat. ex his Eporedorix cognito Litavicci Consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere neque civitas levi momento aestimare possit.
XL. Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Haeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatane legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate videbatur; C. Fabium legatum cum legionibus duabus castris praesidio relinquit. fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse. adhortatus milites ne necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus progressus milia passuum XXV agmen Haeduorum conspicatur. immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare iubet. his cognitis et Litavicci fraude perspecta Haedui manus tendere [deditionem significare] et proiectis armis mortem deprecari incipiunt. Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam perfugit.
XLI. Caesar nuntiis ad civitatem Haeduorum missis, qui suo beneficio conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit. medio fere itinere equites a Fabio missi quanto res in periculo fuerit exponunt. summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri defessis succederent nostrosque adsiduo labore defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo permanendum. multitudine sagittarum atque omni genere telorum multos vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta. Fabium discessu eorum duabus relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum diem similem ad casum parare, his rebus cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit.
XLII. Dum haec ad Gergoviam geruntur, Haedui primis nuntiis ab Litavicco acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas – quae maxime illi hominum generi est innata – ut levem auditionem habeant pro re comperta. bona civium Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. adiuvat rem inclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat. M. Aristium tribunum militum iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cavillono educunt; idem facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant. hos continuo in itinere adorti omnibus impedimentis exuunt; repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem multitudinem ad arma concitant.
XLIII. Interim nuntio adlato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum Consilio demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavicci fratrumque bona publicant, legatos ad Caesarem purgandi sui gratia mittunt. haec faciunt reciperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, et timore poenae exterriti Consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant. quae tametsi Caesar intellegebat, tamen, quam mitissime potest legatos appellat; nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Haeduos benevolenza deminuere. ipse maiorem Galliae motum exspectans ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, Consilia inibat, quemadmodum a Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio nata a timore defectionis similisque fugae videretur.
XLIV. Haec cogitanti accidere visa est facultas bene gerendae rei. nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset, animum advertit collem qui ab hostibus tenebatur nudatum hominibus, qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat. constabat inter omnes – quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat – dorsum esse eius iugi prope aequum, sed silvestre et angustum, qua esset aditus ad alteram oppidi partem; huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur; ad hunc muniendum locum omnes a Vercingetorige evocatos.
XLV. Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas eodem, media nocte imperat his ut paulo tumultuosius omnibus locis pervagentur. prima luce magnum numerum iumentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus circumvehi iubet. his paucos addit equites, qui latius ostentationis causa vagentur. longo circuitu easdem omnes iubet petere regiones. haec procul ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia despectus in castra, neque tanto spatio certi quid esset explorari poterat. legionem unam eodem iugo mittit et paulum progressam inferiore constituit loco silvisque occultat. augetur Gallis suspicio atque omnes ilio ad munitionem copiae traducuntur. vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in minora traducit legatisque quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri velit, ostendit; in primis monet ut contineant milites, ne studio pugnandi aut spe praedae longius progrediantur; quid iniquitas loci habeat incommodi proponit; hoc una celeritate posse vitari; occasionis esse rem, non proelii. his rebus expositis signum dat et ab dextra parte alio ascensu eodem tempore Haeduos mittit.
XLVI. Oppidi murus a planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus amfractus intercederet, mille passus aberat; quicquid huc circuitus ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat. a medio fere colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex pedum murum quo nostrorum impetum tardarent, praeduxerant Galli atque inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem Collis usque ad murum oppidi densissimis castris compleverant. milites dato signo celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur; ac tanta fuit in capiendis castris celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrogum subito in tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat, superiore corporis parte nuda vulnerato equo vix se ex manibus praedantium militum eriperet.
XLVII. Consecutus id quod animo proposuerat Caesar receptui cani iussit, legionisque decimae quacum erat continuo signa constiterunt. at reliquarum legionum milites non exaudito tubae sono, quod satis magna valles intercedebat, tamen a tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur; sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga superiorumque temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi existimabant, quod non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt quam oppidi muro portisque adpropinquarent. tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant, repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent, sese ex oppido eiecerunt. matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus Romanos obtestabantur ut sibi parcerent, neu sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent; nonnullae de muro per manus demissae sese militibus tradebant. L. Fabius centuno legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis, neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab his sublevatus murum ascendit, eos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.
XLVIII. Interim ii qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris nuntiis incitati oppidum ab Romanis teneri, praemissis equitibus magno cursu eo contenderunt. eorum ut quisque primus venerat, sub muro consistebat suorumque pugnantium numerum augebat. quorum cum magna multitudo convenisset, matres familiae quae paulo ante Romanos de muro manus tendebant, suos obtestari et more Gallico passum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre coeperunt. erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros sustinebant.
XLIX. Caesar cum iniquo loco pugnari hostiumque copias augeri videret, praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret, ut, si nostros loco depulsos vidisset, quominus libere hostes insequerentur terreret. ipse paulum ex eo loco cum legione progressus, ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat.
L. Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri virtute confiderent, subito sunt Haedui visi ab latere nostris aperto, quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. hi similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris umeris exertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant. eodem tempore Lucius Fabius centuno quique una murum ascenderant, circumventi atque interfecti de muro praecipitabantur. Marcus Petronius, eiusdem legionis centuno, cum portas excidere conatus esset, a multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis, manipularibus suis, qui illum erant secuti ‘quoniam’ inquit ‘me una vobiscum servare non possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. vos data facultate vobis consulite.’ simul in medios hostes inrupit duobusque interfectis reliquos a porta paulum submovit. conantibus auxiliari suis ‘frustra’ inquit ‘meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite.’ ita pugnans post paulo concidit ac suis saluti fuit.
LI. Nostri cum undique premerentur, sex et quadraginta centurionibus amissis deiecti sunt loco, sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. hanc rursus XIII legionis cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum Tito Sextio legato locum ceperant superiorem. legiones ubi primum planitiem attigerunt, infestis contra hostem signis constiterunt. Vercingetorix ab radicibus Collis suos intra munitiones reduxit. eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderati.
LII. Postero die Caesar contione advocata temeritatem cupiditatemque militum reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid agendum videretur, neque signo recipiendi dato constitissent neque a tribunis militum legatisque retineri potuissent. exposuit quid iniquitas loci posset, quod ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret. quanto opere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset, tanto opere licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus se quam imperatorem de Victoria atque exitu rerum sentire existimarent; non minus se a milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.
LIII. Hac habita contione et ad extremum oratione confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu, quod iniquitas loci attulisset, id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans, quae ante senserat, legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. cum Vercingetorix nihilo minus <copias suas intra munitiones contineret neque> in aequum locum descenderet, levi facto equestri proelio, atque eo secundo, in castra exercitum reduxit. cum hoc idem postero die fecisset, satis ad Gallicani ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum existimans in Haeduos movit castra, ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver <reversus> pontem refecit eoque exercitum traduxit.
LIV. Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Haeduis appellatus discit cum omni equitatu Litaviccum ad sollicitandos Haeduos profectum; opus esse ipsos antecedere ad confirmandam civitatem. etsi multis iam rebus perfidiam Haeduorum perspectam habebat atque eorum discessu maturari defectionem civitatis existimabat, tamen eos retinendos non censuit, ne aut inferre iniuriam videretur aut daret timoris aliquam suspicionem. discedentibus iis breviter sua in Haeduos merita exposuit, quos et quam humiles accepisset, compulsos in oppida, multatos agris, omnibus ereptis sociis, imposito stipendio, obsidibus summa cum contumelia extortis, et quam in fortunam quamque in amplitudinem eduxisset, ut non solum in pristinum statum redisse, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. his datis mandatis eos ab se dimisit.
LV. Noviodunum erat oppidum Haeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum. huc Caesar omnes obsides Galliae frumentum pecuniam publicam suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum miserat. eo cum Eporedorix Viridomanisque venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracte ab Haeduis receptum – quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis –, Convictolitavem magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt. itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi aut itineris causa convenerant, pecuniam atque equos inter se partiti sunt, obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt, oppidum quod ab se teneri non posse iudicabant, necui esset usui Romanis, incenderunt, frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt. ipsi ex finitimis regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia in provinciam expellere possent. quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transiri videretur.
LVI. Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius, quam essent maiores eo coactae copiae, dimicaret. nam ne commutato Consilio iter in provinciam converteret, ut <non> nemo tunc quidem necessario faciendum existimabat, cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cebenna viarumque difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque iis legionibus quas una miserat vehementer timebat. itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad Ligerim venit vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut bracchia modo atque umeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu, qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.
LVII. Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento quod nuper ex Italia venerat relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor legionibus Luteciam proficiscitur. id est oppidum Parisiorum, positum in insula fluminis Sequanae. cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. summa imperii traditur Camulogeno Aulerco qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. is cum animum advertisset perpetuam esse paludem quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magno opere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
LVIII. Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque iter munire conabatur. postquam id difficilius confici animum advertit, silentio e castris tertia vigilia egressus eodem, quo venerat, itinere Metiosedum pervenit. id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutecia diximus. deprehensis navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus impositis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. refecto ponte, quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo flumine ad Luteciam iter facere coepit. hostes re cognita ab iis, qui Metiosedo profugerant, Luteciam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude in ripa Sequanae e regione Luteciae contra Labieni castra considunt.
LIX. Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Haeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in conloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem defectione Haeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt. tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium, atque antea senserat, intellegebat neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat. namque ex altera parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat: tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat. tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.
LX. Itaque sub vesperum Consilio convocato cohortatus, ut ea, quae imperasset, diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit et prima confecta vigilia mi milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectare iubet. quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat, conquirit etiam lintres; has magno sonitu remorum incitatas in eandem partem mittit. ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit, quo naves adpelli iusserat.
LXI. Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna erat subito coorta tempestas, a nostris opprimuntur; exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari. quibus rebus auditis, quod existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Haeduorum fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus missa, quae tantum progrederetur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.
LXII. Prima luce et nostri omnes erant transportati et hostium acies cernebatur. Labienus milites cohortatus, ut suae pristinae virtutis et tot secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proelii. primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coiciuntur; ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hostium transfixi pilis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. at incerto etiamnunc exitu victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum, quae sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. eandem fortunam tulit Camulogenus. at ii, qui in praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt; neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant; inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.
LXIII. Defectione Haeduorum cognita bellum augetur. legationes in omnes partes circummittuntur; quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. petunt a Vercingetorige Haedui, ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet, et re impetrata contendunt ut ipsis summa imperii tradatur. re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur. eodem conveniunt undique frequentes. multitudinis suffragiis res permittitur; ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. ab hoc concilio Remi Lingones Treveri afuerunt, illi quod amicitiam Romanorum sequebantur, Treveri quod aberant longius et a Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent. magno dolore Haedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris in se indulgentiam requirunt neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent. inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent.
LXIV. Ille imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit huc omnes equites, XV milia numero, celeriter convenire iubet. peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit neque fortunam temptaturum aut acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere; aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque se consequi videant. his constitutis rebus Haeduis Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem milia peditum imperat; huc addit equites octingentos. his praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferre Allobrogibus iubet. altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit. nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobroges sollicitat, quorum mentes nondum a superiore bello resedisse sperabat. horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur.
LXV. Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti, quae ex ipsa coacta provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur et Gaio Valerio Domnotauro Caburi filio principe civitatis compluribusque aliis interfectis intra oppida murosque compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cura et diligentia suos fines tuentur. Caesar quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates, quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites qui inter eos proeliari consueverant. eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque distribuit.
LXVI. Interea dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque qui toti Galliae erant imperati conveniunt. magno horum coacto numero cum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius subsidium provinciae ferre posset, circiter milia passuum X ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit convocatisque ad concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat; fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere. id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici; maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem bellandi facturos proinde <in> agmine impeditos adoriantur. si pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter confici non posse; si – id quod magis futurum confidat – relictis impedimentis suae saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri. nam de equitibus hostium quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, ne ipsos quidem debere dubitare, id quo maiore faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori hostibus futurum. conclamant equites sanctissimo iure iurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium perequitarit.
LXVII. Probata re atque omnibus iure iurando adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una a primo agmine iter impedire coepit. qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. pugnatur una omnibus in partibus. consistit agmen; impedimenta inter legiones recipiuntur. siqua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque converti iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxilii confirmabat. tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes loco depellunt fugientesque usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat, persequuntur compluresque interficiunt. qua re animadversa reliqui ne circumvenirentur veriti se fugae mandant. omnibus locis fit caedes. tres nobilissimi Haedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus praefectus equitum qui controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix quo duce ante adventum Caesaris Haedui cum Sequanis bello contenderant.
LXVIII. Fugato omni equitatu Vercingetorix copias suas ut pro castris conlocaverat reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit. Caesar impedimentis in proximum collem deductis duabusque legionibus praesidio relictis secutus, quantum diei tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad Alesiam castra fecit. perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus milites ad laborem Alesiam circumvallare instituit.
LXIX. Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur. cuius Collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. ante oppidum planities circiter milia passuum ni in longitudinem patebat; reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. sub muro quae pars Collis ad orientem solem spectabat hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus X milia passuum tenebat. castra opportunis locis erant posita <octona, quae inter se munitionibus coniungebantur> ibique castella XXIII facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, nequa subito eruptio fieret; haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.
LXX. Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstravimus. summa vi ab utrisque contenditur. laborantibus nostris Caesar Germanos submittit legionesque pro castris constituit, nequa subito inruptio ab hostium peditatu fiat, praesidio legionum addito nostris animus augetur; hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coartantur. Germani acrius usque ad munitiones persequuntur. fit magna caedes. nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur. paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet. non minus qui intra munitiones erant perturbantur. Galli veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in oppidum inrumpunt. Vercingetorix iubet portas Claudi, ne castra nudentur. multis interfectis, compluribus equis captis Germani se recipiunt.
LXXI. Vercingetorix priusquam munitiones ab Romanis perficiantur consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. discedentibus mandat ut suam quisque eorum civitatem adeat, omnesque qui per aetatem arma ferre possint ad bellum cogant. sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum hostibus in cruciatum dedant. quodsi indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat. ratione inita frumentum se exigue dierum XXX habere, sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo. his datis mandatis, qua erat nostrum opus intermissum, secunda vigilia silentio equitatum dimittit. frumentum omne ad se referri iubet, capitis poenam iis qui non paruerint constituit; pecus cuius magna erat copia a Mandubiis compulsa, viritim distribuit, frumentum parce et paulatim metiri instituit. copias omnes quas pro oppido conlocaverat in oppidum recipit. his rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum administrare parat.
LXXII. Omnibus rebus ex perfugis et captivis cognitis Caesar haec genera munitionis instituit. fossam pedum XX derectis lateribus duxit, ut eius solum tantundem pateret, quantum summae fossae labra distarent. reliquas omnes munitiones ab ea fossa passus quadringentos reduxit. id hoc Consilio, quoniam tantum spatium necessario esset complexus nec facile totum opus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones multitudo hostium advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere posset. hoc intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas eadem altitudine perduxit; quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. post eas aggerem ac vallum XII pedum exstruxit. huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae passus LXXX inter se distarent.
LXXIII. Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis quae longius a castris progrediebantur. ac nonnumquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant. quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui intraverant se ipsi acutissimis vallis induebant. hos cippos appellabant. ante hos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio, huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor ex terra eminerent; simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur; reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur. huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. id ex similitudine floris lilium appellabant. ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur, quos stimulos nominabant.
LXXIV. His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci natura XIIII milia passuum complexus pares eiusdem generis munitiones, diversas ab his, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne magna quidem multitudine, si ita accidat equitatus discessu, munitionum praesidia circumfundi possent; <ne> autem cum periculo ex castris egredi cogatur, dierum XXX pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.
LXXV. Dum haec ad Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non omnes qui arma ferre possent – ut censuit Vercingetorix – convocandos statuunt, sed certum numerum cuique civitati imperandum, ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi rationem habere possent. imperant Haeduis atque eorum clientibus Segusiavis Ambivaretis Aulercis Brannovicibus Blannoviis milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis Cadurcis Gabalis Vellaviis qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis Senonibus Biturigibus Santonis Rutenis Carnutibus duodena milia; Bellovacis decem; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; Suessionibus Ambianis Mediomatricis Petrocoriis Nerviis Morinis Nitiobrogibus quina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus ini; Veljocassis et Viromanduis et Andibus et Aulercis Eburovicibus terna, Rauracis et Bois bina; X milia universis civitatibus quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Aremoricae appellantur, quo sunt in numero Coriosolites Redones Ambibarii Caletes Osismi Veneti Lexovii Venelli. ex his Bellovaci suum numerum non contulerunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen a Commio pro eius hospitio duo milia miserunt.
LXXVI. Huius opera Commii ut antea demonstravimus fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat. tanta tamen universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent. coactis equitum milibus VIII et peditum circiter CCL haec in Haeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur. Commio Atrebati Viridomaro et Eporedorigi Haeduis Vercassivellauno Arverno consobrino Vercingetorigis summa imperii traditur. his delecti ex civitatibus attribuuntur quorum Consilio bellum administraretur. omnes alacres et fiduciae pieni ad Alesiam proficiscuntur, neque erat omnium quisquam qui adspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.
LXXVII. At ii qui Alesiae obsidebantur praeterita die qua auxilia suorum exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Haeduis gereretur, Consilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. apud quos variis dictis sententiis quarum pars deditionem, pars dum vires suppeterent eruptionem censebat, non praetereunda videtur oratio Critognati propter eius singularem ac nefariam crudelitatem. hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis ‘nihil’ inquit ‘de eorum sententia dicturus sum qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque adhibendos ad concilium censeo. cum his mihi res sit qui eruptionem probant; quorum in Consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur. animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre non posse, qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant. atque ego hanc sententiam probarem – tantum apud me dignitas potest – si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem; sed in Consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitavimus. quid enim hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? nolite hos vestro auxilio spoliare qui vestrae salutis causa suum periculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti addicere. an quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri putatis? si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his utimini testibus adpropinquare eorum adventum, cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur. quid ergo mei consilii est? facere quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt: qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus, qui aetate ad bellum inutiles videbantur, vitam toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem. nam quid illi simile bello fuit? depopulata Gallia Cimbri magnaque inlata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petiverunt; iura leges agros libertatem nobis reliquerunt. Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt nisi invidia adducti quos fama nobiles potentesque bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam iniungere servitutem? neque enim umquam alia condicione bella gesserunt. quodsi ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite finitimam Galliam quae in provinciam redacta, iure et legibus commutatis, securibus subiecta perpetua premitur servitute.’
LXXVIII. Sententiis dictis constituunt ut ii, qui valetudine aut aetate inutiles sint bello, oppido excedant atque omnia prius experiantur quam ad Critognati sententiam descendant; ilio tamen potius utendum Consilio, si res cogat atque auxilia morentur quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem. Mandubii qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. hi cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. at Caesar dispositis in vallo custodiis recipi prohibebat.
LXXIX. Interea Commius reliquique duces quibus summa imperii permissa erat, cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non longius mille passibus a nostris munitionibus considunt. postero die equitatu ex castris educto omnem eam planitiem quam in longitudinem milia passuum in patere demonstravimus, complent pedestresque copias paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. erat ex oppido Alesia despectus in campum. concurritur his auxiliis visis; fit gratulatio inter eos atque omnium animi ad laetitiam excitantur. itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
LXXX. Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionis disposto, ut si usus veniat suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi iubet. erat ex omnibus castris quae summum undique iugum tenebant despectus, atque omnes milites intenti pugnae proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant. cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ii qui munitionibus continebantur et ii qui ad auxilium convenerant, clamore et ululatu suorum animos confirmabant. quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabat. cum a meridie prope ad solis occasum dubia Victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt. item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. at ii qui ab Alesia processerant, maesti prope Victoria desperata se in oppidum receperunt.
LXXXI. Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium scalarum harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis sagittis lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare. eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. nostri ut superioribus diebus suus cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque quas in opere disposuerant, Gallos [glandibus] proterrent. complura tormentis tela coniciuntur. prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. at Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant.
LXXXII. Dum longius a munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se ipsi stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant. multis undique vulneribus acceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. at interiores dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt quam munitionibus adpropinquarent. ita re infecta in oppidum reverterunt.
LXXXIII. Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum peritos adhibent; ex his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt. erat a septentrionibus Collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri, necessarioque paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerant. haec Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant; quid quoque pacto agi placeat, occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur. his copiis Vercassivellaunum Arvernum unum ex quattuor ducibus propinquum Vercingetorigis praeficiunt. ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. cum iam meridies adpropinquare videretur, ad ea castra, quae supra demonstravimus, contenda; eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro castris se ostendere coeperunt.
LXXXIV. Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates longurios musculos falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert. pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur; quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. multum ad terrendos nostros valet clamor qui post tergum pugnantibus existit, quod suum periculum in aliena vident virtute constare; omnia enim plerumque, quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant.
LXXXV. Caesar idoneum locum nactus quid quaque in parte geratur cognoscit; laborantibus submittit. utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus quo maxime contendi conveniat: Galli nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant; Romani si rem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum missum demonstravimus. iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. alii tela coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis invicem integri succedunt. agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt.
LXXXVI. His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio laborantibus mittit; imperat, si sustinere non possit, deductis cohortibus eruptione pugnet; id nisi necessario ne faciat. ipse adit reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere, interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta <petunt> atque ex ascensu temptant; huc ea quae paraverant conferunt. multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
LXXXVII. Mittit primum Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit. restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo Labienum miserat contendit; cohortes mi ex proximo castello deducit, equitum partem se sequi, partem circumire exteriores munitiones et a tergo hostes adoriri iubet. Labienus postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis f una de XL cohortibus, quas ex proximis praesidiis deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem, quid faciendum existimet. accelerat Caesar, ut proelio intersit.
LXXXVIII. Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consueverat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. utrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor, nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. repente post tergum equitatus cernitur; cohortes illae adpropinquant. hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. fit magna caedes. Sedullus dux et princeps Lemovicum occiditur, Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIIII ad Caesarem referuntur; pauci ex tanto numero incolumes se in castra recipiunt. conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga, quodnisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deieri potuissent. de media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur; magnus numerus capitur atque interficitur, reliqui ex fuga in civitates discedunt.
LXXXIX. Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum suscepisse se non suarum necessitatum, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit Fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. mittuntur de his rebus ad Caesarem legati, iubet arma tradi, principes produci, ipse in munitione pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. reservatis Haeduis atque Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
XC. His rebus confectis in Haeduos proficiscitur; civitatem recipit. eo legati ab Arvernis missi: quae imperaret, se facturos pollicentur. imperat magnum numerum obsidum. captivorum circiter xx milia Haeduis Arvernisque reddit. legiones in hiberna mittit. Titum Labienum cum duabus legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet; huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium [legatum] et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis conlocat, nequam a finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium Reginum in Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cavilloni et Matiscone in Haeduis ad Ararim rei frumentariae causa conlocat. ipse Bibracte hiemare constituit. huius anni rebus ex Caesaris litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.