Libri quinti fragmentum

 

I. Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit, aetate extrema, nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione Liviorum Iuliorumque clarissimae. Primum ei matrimonium et liberi fuere cum Tiberio Nerone, qui bello Perusino profugus, pace inter Sex. Pompeium ac triumviros pacta in urbem rediit. Exin Caesar cupidine formae aufert marito, incertum an invitam, adeo properus, ut ne spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis gravidam induxerit. Nullam posthac subolem edidit, sed sanguini Augusti per coniunctionem Agrippinae et Germanici adnexa communes pronepotes habuit. Sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita. Funus eius modicum, testamentum diu inritum fuit. Laudata est pro rostris a C. Caesare pronepote, qui mox rerum potitus est.

 

II. At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit, honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito, ne caelestis religio decerneretur: sic ipsam maluisse. Quin et parte eiusdem epistulae increpuit amicitias muliebres, Fufium consulem oblique perstringens. Is gratia Augustae floruerat, aptus alliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis inridere solitus, quarum apud praepotentes in longum memoria est.

 

III. Ceterum ex eo praerupta iam et urgens dominatio. Nam incolumi Augusta erat adhuc perfugium, quia Tiberio inveteratum erga matrem obsequium neque Seianus audebat auctoritati parentis anteire: tunc velut frenis exsoluti proruperunt, missaeque in Agrippinam ac Neronem litterae, quas pridem allatas et cohibitas ab Augusta credidit vulgus: haud enim multum post mortem eius recitatae sunt. Verba inerant quaesita asperitate, sed non arma, non rerum novarum Studium, amores iuvenum et impudicitiam nepoti obieetabat. In nurum, ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit, magno senatus pavore ac silentio, donec pauci, quis nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur), ut referretur postulavere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci sententia. Sed aliis a primoribus maximeque a magistratibus trepidabatur: quippe Tiberius, etsi infense invectus, cetera ambigua reliquerat.

 

IV. Fuit in senatu lunius Rusticus, componendis patrum actis delectus a Caesare eoque meditationes eius introspicere creditus. Is fatali quodam motu (neque enim ante specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus ac monere cónsules, ne relationem inciperent; disserebatque brevibus momentis summa verti: posse quandoque <domus> Germanici exitium paenitentiae <esse> seni. Simul populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit curiam festisque in Caesarem om<i>nibus falsas litteras et principe invito exitium domui eius intendi clamitat. Ita nihil triste ilio die patratum. Ferebantur etiam sub nominibus consularium fictae in Seianum sententiae, exercentibus plerisque per occultum atque eo procacius libidinem ingeniorum. Unde illi ira violentior et materies criminandi: spretum dolorem principis ab senatu, descivisse populum; audiri iam et legi novas contiones, nova patrum consulta; quid reliquum nisi ut caperent ferrum et, quorum imagines pro vexillis secuti forent, duces imperatoresque deligerent?

 

V. Igitur Caesar repetitis adversum nepotem et nurum probris increpitaque per edictum plebe, questus apud patres quod fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa publice foret, integra tamen sibi cuncta postulavit. Nec ultra deliberatum, quo minus non quidem extrema decernerent (id enim vetitum), sed paratos ad ultionem vi principis impediri testarentur.

 

[...]

Questo ebook appartiene a Roberto Giuliattini - 5689 Edito da Newton Compton Editori Acquistato il 18/01/2014 10.55.24 con numero d'ordine 646080
Storici Latini
cover.xhtml
frontespizio.xhtml
tit1.xhtml
intro1.xhtml
notatrad1.xhtml
debellogallicoguerra.xhtml
debellolat1.xhtml
debelloita1.xhtml
debellolat2.xhtml
debelloita2.xhtml
debellolat3.xhtml
debelloita3.xhtml
debellolat4.xhtml
debelloita4.xhtml
debellolat5.xhtml
debelloita5.xhtml
debellolat6.xhtml
debelloita6.xhtml
debellolat7.xhtml
debelloita7.xhtml
debellolat8.xhtml
debelloita8.xhtml
debelociviliguerra.xhtml
debellolat9.xhtml
debelloita9.xhtml
debellolat10.xhtml
debelloita10.xhtml
debellolat11.xhtml
debelloita11.xhtml
note1.xhtml
notabio1.xhtml
tit2.xhtml
intro2.xhtml
notatrad2.xhtml
devirisillustri.xhtml
grandicondo.xhtml
devirislat1.xhtml
devirisita1.xhtml
storicilat.xhtml
devirislat2.xhtml
devirisita2.xhtml
frammentitesti.xhtml
devirislat3.xhtml
devirisita3.xhtml
note2.xhtml
notabio2.xhtml
tit3.xhtml
intro3a.xhtml
intro3b.xhtml
intro3c.xhtml
gaiolat1.xhtml
gaioita1.xhtml
gaiolat2.xhtml
gaioita2.xhtml
gaiolat3.xhtml
gaioita3.xhtml
note3.xhtml
notabio3.xhtml
tit4.xhtml
intro4.xhtml
devitacesare.xhtml
svetlat1.xhtml
svetita1.xhtml
svetlat2.xhtml
svetita2.xhtml
svetlat3.xhtml
svetita3.xhtml
svetlat4.xhtml
svetita4.xhtml
svetlat5.xhtml
svetita5.xhtml
svetlat6.xhtml
svetita6.xhtml
svetlat7.xhtml
svetita7.xhtml
svetlat8.xhtml
svetita8.xhtml
svetlat9.xhtml
svetita9.xhtml
svetlat10.xhtml
svetita10.xhtml
svetlat11.xhtml
svetita11.xhtml
svetlat12.xhtml
svetita12.xhtml
note4.xhtml
notabio4.xhtml
tit5.xhtml
intro5a.xhtml
annalesannali.xhtml
cornlat1.xhtml
cornita1.xhtml
cornlat2.xhtml
cornita2.xhtml
cornlat3.xhtml
cornita3.xhtml
cornlat4.xhtml
cornita4.xhtml
cornlat5.xhtml
cornita5.xhtml
cornlat6.xhtml
cornita6.xhtml
cornlat7.xhtml
cornita7.xhtml
cornlat8.xhtml
cornita8.xhtml
cornlat9.xhtml
cornita9.xhtml
cornlat10.xhtml
cornita10.xhtml
cornlat11.xhtml
cornita11.xhtml
cornlat12.xhtml
cornita12.xhtml
histostoria.xhtml
intro5b.xhtml
cornlat13.xhtml
cornita13.xhtml
cornlat14.xhtml
cornita14.xhtml
cornlat15.xhtml
cornita15.xhtml
cornlat16.xhtml
cornita16.xhtml
cornlat17.xhtml
cornita17.xhtml
cornlat18.xhtml
cornita18.xhtml
intro5c.xhtml
cornlat19.xhtml
cornita19.xhtml
cornlat20.xhtml
cornita20.xhtml
cornlat21.xhtml
cornita21.xhtml
note5a.xhtml
note5b.xhtml
note5c.xhtml
notabio5.xhtml