APÉNDICE SEGUNDO[*]
GRANI LICINIANI
ANNALIUM QUÆ SUPERSUNT
EX LIBRO XXVI
… animis hostem impetu acerrimo fregerunt, semet etiam devovebant ut in[1]… hostibus inmisit… vocabat ad consilium commune capiendum ac junctis copiis… equites vero plurimi auctores omittebant…, nominabant.
De ordinibus et nominibus et numeris… atque militum jam in superioribus libris dixi. Verum de equitibus non omittam, quos Tarquinius duplicavit ita ut priores equites binos equos in proelium ducerent[2]… Castoris et Pollucis simulacra[3]… equos habent nullos… Spartiatæ APIΔAΣ. et quidam ἀμἴππους eos dicebam, allii καλλἴπους appellati flexuntes[4] a genere pensilium, quod… vocabant… ἐφἴππιον…
EX LIBRO XXVIII
… mortuo fratre regnavit[5] idem agitaverat bellum postea indicere Romanis, sed prohibitus dicitur… perpaucis bonis magna miscebat vitia incertœ naturœ levitatisque summæ: epulis comisans intervenire, ad symphoniam nusus saltare… publice frequentare balneas, potare cum plebe perfusus unguentis, et asturcone pompam ducebat, et se simulabat Hierapoli Dianam ducere uxorem et ceteris epulantibus… abstulit in dotem excepto… quem unum omnium deæ donorum reliquit. Graccho iterum (de cujus paulo antea memini) consule… perit nocturno corpus ejus cum Antiochiam portaretur, exterritis subito jumentis in fluvium abreptum non comparuit… duos colossos duodenum cubitorum ex ære, unum Olimpio, alterum Capitolino Jovi decoraverat et Athenis Olympion, et muros lapide… struxerat, nam columnas aliquod… circumdederat ædes nobilissima Olympii Jovis Atheniensis diu imperfecta permansit.[6]
… alia miracula nuntiantur… Æmiliam nobilem feminam rogo inpositam tubicinum concentu ad vitam excitatam.
De Corfidiis fratribus quasi fabula est major fratrer herede minore facto mortuus erat lectoque testamento revixit, a minore fratre narrat se remissum, eum petisse decies funeri suo erogaretur et locum indicasse thesauri filiamque sibi commendasse. Aurum prædicto loco repertum, et frater eres repentino mortuus nuntiatur.[7]
Multa… omittenda in his historiis existimavi. Nec opplendæ sunt hujusmodi cognitionibus chartulæ cum satis… usu, sed gestu… a majoribus tantumdem opus fuit nostro corde noscere quantum memoriam tradere…
… se cum augurales libros legeret consules vitio creatos esse doctum, quod denuo extra promerium auspicari debuisset cum ad habenda in campo comitia contenderet, quoniam pomerium finis esset urbanorum auspiciorum. Se vero in villa Scipionis tabernaculum posuisse et quom ingrederetur pomerium…[8]
… de P. Lentulo qui) erat consul cum Cn. Domitio non fuit omittendum, nam clarus vir fuit et rem publicam juvit, ei prætori urbanu senatus permisit agrum Campanum quem omnem privati possidebant permisit agrum Campanum quem omnem privati possidebant coemeret ut publicus fieret.[9] Et possessores Lentulo concesserunt pretia constitueret nec fefellit vir æquus, nam tanta moderatione usus est, ut et rei publicæ commoda et possessorum temperans… jugerum milia quinquaginta coemeret[10] agrum… divisum… et eum indicto pretio locavit, et multo plures agros… præpositus reciperavit formamque agrorum in æs incisam ad Libertatis fixam reliquit, quam postea Sulla corrupit. Idem tamem dotem filiæ dedit sestercia XXV.
Verum Antiochi Epiphanis regnum senatus filio Antiochi Antiocho puero adtribuit, qui paulo post eupatwr appellatus est. Id Demetrio Seleuci filio qui datus obses a patre erat petenti negabat, cum ille se et puerulum Romam venisse et ætate majorem esse ad annos XXIIII prædicaret: patriam sibi etiam Romam esse, senatum parentem et cum haberet…
EX LIBRO XXXIII?
… vocitati. et M. Aurelium Scaurum consularem virum ceperunt equo dejectum.[11] Nam is vocatus in concilium ab is nihil indignum viro romano, qui tantis honoribus functus erat aut fecit au dixit, itaque interfectus est cum posset effugere. Et nec ipsis petentibus ducem se tradere sustinuit verecundia ut amisso exercitu incolumis esset. qua victoria Cimbrorum territus Manlius consul litteris supplicibus cum Cæpionem orasset ut coppiis junctis simul et exercitu ampliato Gallis resisterent impetrare non potuit. Et cum Rhodanum trajecisset et apud milites gloriatus esset timenti consuli se auxilium laturum, ne communicare quidem cum eo consilium belli gerendi voluit, nec legatis quos senatus misserat ut concordes essent, simulque rem publicam juvarent auscultare dignatus. Cimbrorum etiam legatos pacem volentes et agros petentes frumentumque quod sererent, ita contumeliose submovit, ut desperata pace adorerentur postero die castra ejus non longe a Manli castris constituta, deque adduci potuit, cum non multo abesset. ut exercitum lungeret, et maxima pars exercitus deleta est.
… eo convenerant… quot reliqui fuerunt… militum calonumque[12] non minus semul periise existimantur… consules et equites romani…
EX LIBRO XXXIV?
… matrona quædam quasi mente commota sedit in consilio Jovis, itaque lustratum est denuo Capitolium. Et in Sabinis Martis signum in caput devoluntum nuntiatur. et die quodam ante ludos qui futuri erant cum tubicines apud aram concinerent, angues nigri subito apparuerunt neque ante inter se concurrere et morsibus multis invadere desiverunt quam tubicines conticuissent, nec usquam derepente apparuerunt.[13] Aliquod matronæ eodem somnio monitæ una eamdem nocte decem sestercia sacris praestiterunt hocque sacrificatum aliquotiens. Et carmen in deos a vate compositum nobilissimi pueri concinuerunt.
(Cn. Manlius ob eamdem causam quam et Cæpio L. Saturnini rogatione e civitate plebiscito ejectus.)
Rutilius consul collega Manli (hoc anno Cn. Pompeius natus est —solus superiore ponit— æque adque Cicero) cum metus adventatium Cimbrorum totam quateret civitatem jusjurandum a junioribus exegit, ne quis extra Italiam quoquam proficisceretur. Missique per omnes oras Italiæ adque portus qui prædicernt, ne ulli minorem XXXV annorum in navem reciperent.
EX LIBRO XXXV
… ipsum facere nisi quodi illa evassisset, placuit et quod nunquam alias, pro collegio quid in libris fatalibus scriptum esset palam recitare, constabat notari carmine, Cinna sexque tribunis patria pulsis tranquillum otium et securitatem futuram.
Referam auspicium et superiore casu Mario oblatu. Nam cum conclave fugiens barbarus apertum reliquisset, egressus videt asellum forte abjectis cibariis aquam petere. Idem sibi præcipi ratus oraverat ut se ad mare deducerent at vix evaserat.
Is ergo cum mille circiter Numidis collectis ad Cinnam navi pervenit… profectu. Et ex Hispania Brutus ceterique exules ad eum confluxerunt. Et cum deformis habitu et cultu ab is videretur qui eum florentem victoriis norant supplicemque se omnibus quasi oppresus ab inimicis commendaret, mox legionem voluntariorum conscripsit, Cinnæque tradidit milites et præcepit ut Sertorio et Papirio itemque Milonio traditis exercitus partibus quam celerrime ad urbem veniret quam desertam videret. Cinnæ sucessum hoc est a Pompeio ui si prompta voluntate, antequam ille valere cœpit, rem publicam opportune adjutum vellet ire, facili negotio eum opressisset. interea subrepserat Marius in Ostiensem portum ubi…[14] cum ad noctem usque mansisset, Ostia urbe potitur per Vale-rium cujus equites præsidebant. Nec Pompeius a Sertorio bellum abstinuit sed palam pugnavit. et frustra legati ultro citroque missi sunt, cum se Cinna superiorem existimaret. Marius cum suis Janiculo potitur multis occisis, qui… jugulati sunt. et Octavius acceptis sex cohortibus a Pompeio… ibi Milonius occiditur, ceteri submoventur quos subsidio Milonio Sertorius miserat. Ceciderun Octaviani sex milia et senator unus Æbutius, adversariorum septem milia. Potuit capi janiculum eodem die, nisi Pompeius ultra Octavium progredi passus non fuisset —et ut Crassum revocaret impulit— ne ante debellaretur quam comitia conficerentur, ut eum magistratum ipse invaderet, qui timebatur. Nam et Metelli castra in propinquo erant, quem Catali duo et Antonius senex legati ut patriæ subveniret oraverant.
Bello quod inter Pompeium et Sertorium fuit ignobilis quidam miles Pompei dum spoliat hostem fratrem adgnovit, extructo rogo dum justa persolvit multa imprecatus gladio se trajecit. Maximumque omnibus presagium[15] bell civilis casus hic obtulit mentesque mutavit, nec quisquam omnium á lacrimis potuit temperare.
Nolani progressi oppidum Abellam incenderunt, Marius Servilium apud Ariminum fugat, paucos occidit, reliquos quos corrupuerat accipit in deditionem. senatusque per Metelli legatos consultus de voluntate Samnitium qui se engabant aliter in pacem venturos, nisi civitas ipsis et perfugis omnibus daretur bonaque redderentur, abnuit dignitatem antiquam præ se ferentibus patribus. Quibus cognitis Cinna per Flavium Fimbriam in leges quas postulabant eos recepit et copiis suis juncxit.
Ne desinebat Pompeius interim miscere omnia. et cum senatu videretur aversari omnes exules maximeque Cinnæ causam, suasit tamen ut legati a Cinna missi tuto reciperentur et clam cum Cinna consilia sotiabat et Octavio detegebat, dediticiis omnibus civitas data, qui polliciti multa milia militum vix XVI cohortes miserunt. Et pestilentia vastatus exercitus ita utex Octavianis partibus decem et septem milia hominum deperirent. Pompeius minus validus cum in lecto decumberet orta tempestate et ipse fulmine adflatus est et culmen tabernaculi dissipatum. Nec spem vitæ ostendit. Itaque per aliquod dies exercitus sine duce fuit. et quia sanari non posse videbatur, decretum est ut C. Cassius in castra missus exercitum susciperet, dum ille convalesceret. ad quem Pompeius nuntium repente se erigit… et adulescentes Pompeio… Tertium post diem Pompeius mira tabe obit. ejus funus populus… diripuit[16] mortuumque ferro percussum per cænum trahere non destitit, omnibus consentientibus dignam cælo pœnam et perfiidiæ et avaritiæ nequissimum hominem expendisse. Sed patres et tribuni repressa multitudine cadaver super ingestis texerunt vestibus. Traduntque auctores in lecticula vulgariter eum elatum sepulturæ datum.
Pompeianos Octavius in sua castra traducit. Et copias Metellus contra Cinnam duxerat cum milites repente ordinibus totis clamore exercitum Cinnæ salutant ac resalutantur, territus re nova Metellus exercitum reducit atque ipse inter primos ad Cinnam de pace legatus profectus est… regresso Crasso… ac jurgante cum Metello… Fimbria prœlio infelice ter devicto neque occiso cum Metellus…
… Sulla Athenas reversus in principes seditionis et noxios animadvertit violentius necatis reliquis… et quinquaginta milia peditum equitumque cum Dorilao… mittit et quadrigas falcatas septuaginta eis addit. Archelaus septuaginta circiter milia… collegerat… longis navibus insulas vastabat. primo fugati Pontici et Archelai filius occisus, deinde fuga suppressa præfectorum imperio continebantur, sed ocius impetus factus et milites nostri castra capiunt, hostium multitudinem innumerabilem concidunt, amplius XXV milia capiunt quæ postea sub corona vænierunt. Archelaus parvulus navigio Chalcidem deportatur.
Regii qui Abderæ præsidebant captis Philippis dilabuntur.
Colloquium Sullæ et Archelauo in Aulide fuit et conditiones impositæ, si rex pacem mallet. Quibus ille tandem paruit, nam et Fimbriæ adventum timebat ut mœordine indicabo, et se de conventis nihil novaturum Sulla prædixerat. Fuerunt autem hæ: Archelauus classem tradere Sullæ, rex insulis omnibus, Asia, Bithynia, Paphlagonia, deceret, item Gallo-Græcis; Q. Oppium et M. Aquilium legatos redderet: item ceteros omnis captivos quorum non parvus numerus erat dimitteret. In primis excepti Macedones quorum fides insignis fuerat, ut uxores et liberi redderentur; præterea naves LXX tectas instructas sociis daret et frumentum eis et stipendium ipse præstaret. His ipse Mitrhidates cum Sulla apud Dardanum compositis reliqua classe (gratia P. R. reconciliata Ariobardianem ut servum respuit) in Pontum proficiscitur. Ac dum de conditionibus disceptatur Mædos et Dardanos qui socios vexabant Hortensius legatus fugaverat. Ipse Sulla exercitum in Mædiam induxerat prius quam in Asiam ad conloquium transiret. Quo Dardanos et Denseletas Scordiscosque qui Macedoniam vexabant in deditionem recepit.
Ephesi causis cognitis principes belli securibus necat, civitates pecunia multa, oppida… redigit in suam potestatem. Nicomedi regnum Bithiniæ restituit qui post est appellatus Philopator. Comis et mansuetior… invidiose exequebatur satis exercitus in priore fortuna. Nam postquam Nicomedes Evergetes, qui est ita dictus quod beatos egentes faciebat multosque beneficiis suis alliciebat, non fuit uno isto filio contentus quem ex Aristonica legitimum procrearat, tollit ex concubina Hane Sicheana alterum Socratem nomine mulieremque Cyzicum cum Socrate et quingentis talentis ablegat. sene mortuo, incertum an veneno, Nicomedes filius succedit… matre sororem patris ducit uxorem… post mortuast morbo an dolo, Nisam Ariarathis Cappadocum regis filiam accepit. Hanc Socrates ad regem refert bellum contra fratrem incitavisse. exceptus a rege munifice Chrestus etiam quasi meliore nomine ab eodem vocatus Romam ad regnum expetendum frustra profectus Cyzicum redit: nam redire ad regem pudor prohibuerat. Ibi avaritia cædem suadente occisa sorore insequentibus Philopatore simul et Cyzicenis Eubœam venit, ubi apu Cornelium quendam equitem romanum devertitur. Satis benigne exceptus… ejus filio adulescenti… scelera discere…
EX LIBRO XXXVI
… admonitus contenderi refugit. et Pompeius annos natus XXV eques romanus, quod nemo antea, pro prætore ex Africa triumphavit III idus martias. Quidam memorant eum… urbem ingredi… elephantis ad currum junctis…
Et Murena ex Asia triumphavit.
Et Valerius Flaccus ex Celtiberia et Gallia.
Et Licinius et Terentius Luculli fratres ediles curules munere suo taurorum prœlium adversus elephantos dederunt. Id ante Claudius ædilis in circo ludis circensibus exibuerat.
Et Volaterrani se Romanis dediderunt ante occiso per seditionem lapidibus Carbone prœtorio quem Sulla præfecerat, is Cn. Carbonis frater fuit et proscribtos ex oppido dimiserat, quos equites a consulibus Claudio et Servilio missi conciderunt (jam ante anno superiore).
Et Samnites qui Nolæ erant idem fecerant metu obsidionis. Papiusque Mutilus inde fugiens, quom ne ab uxore quidem Bassia noctu Teani reciperetur, quod erat in proscribtorum numero, usus est puginois auxilio.
Data erat et Sullæ provincia Gallia cisalpina…
… condi corpus jusserat, non comburi, sed L. Philippus cremandum potius censuit, ne idem Sullæ eveniret quod C. Mario, cujus corpus milites inimici extractum monimento disjecerant, itaque justitium fuit matronæque eum toto anno luxerunt. in campo Romæ sepultus est amplissimo funere elatus magna populi frequentia. Cujus rogo quom ignit esset inlatus, non mediocris imber est insecutus.
Sallusti opus nobis ocurrit, sed nos ut instituimus moras et non urgentia omittemus. (nam Sallustium non ut historicum scribunt, sed ut oratorem legendeum) Nam et tempora reprehendit sua et delicta carpit et convitia ingerit et dat in censum loca montes flumina et hoc genus alia et culpat et conparat disserendo.[17]
Verum ubi convenerant tribuni plebis consules uti tribuniciam potestatem restituerent, negavit prior Lepidus et in contione magna pars adsensast dicenti non esse utile restitui tribuniciam potestatem. et extat oratio. Et legem frumentariam nullo resistente… est ut annónæ quinque modii populo darentur et alia multa pollicebatur: exules reducere, res gestas a Sulla rescindere, in quorum agros milites deduxerat restituere. Fæsulani inruperunt in castella veteranorum Sullanorum et compluribus occisis agros suos receperunt et se senatu defendebant… et consules dato… in Etruriam profecti sunt… sed quom arma eodem comportarentur… neque segnior Catulus… preces senatus conjunxit execrationibus maximis ne ulla ultro arma moveret umquam… nam erat natura turbelentus et inquietus… pecuniam in ærarium…