7

Quid enim indignius dea, quid magis erubescendum, nasci an morí? carnem gestare an crucem? circuncidi an suffixi? educare an sepeliri? in praesepe deponi an in monimento recondi?... Quodcumque deo indignum est, mihi expedit. Salvus sum, si non confundar de domino meo. Qui mei, inquit, confusus fuerit, confundar et ego eius. Alias non invenio materias confusionis quae me per contemptum ruboris probent bene inpudemtem et felicitur stultum. Crucifixus est dei filius; non pudet, quia pudendum est. Et mortuus est dei filius; prorsus credibile est, quia ineptum est. Et sepultus resurrexit; certum est, quia impossibile est.<<